Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 704, S. 681
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 704, S. 681



Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 704, S. 681
Grregorius episcopus, servus servorum Dei. Ad futuram rei memoriam. Ex susceptae servitutis officio, quo sumus uni- versis orbis ecclesiis et monasteriis obligati, ecclesiarum et monasteriorum ipsorum tenemur invigilare profectibus et dis- pendiis obviare et ea, quae pro illorum salubri statu facta sunt, libenter apostolico munimine roboramus. Exhibita si- quidem uobis nuper pro parte dilectorum filiorum, decani et capituli Spirensis ecclesiae petitio continebat, quod olim bonae memoriae Gerhardus episcopus Spirensis attendens, quod tam propter multiplicem reparationem in eadem eccle- sia collapsorum, quam jurium ipsius ecclesiae conservationem
1372 december 21.
et alias diversimode praefatos decanum et capitulum subire oportebat magna onera expensarum, ad quarum supportatio- nem communes proventus ipsius ecclesiae, talibus soliti ad- aptari, minime suppetebant, inde Horheim, inde Johelingen, inde Baden parochiales ecclesias, Spirensis dioecesis, qua- rum collatio ad praepositum ipsius ecclesiae, qui est pro tempore, dicitur pertinere, de dilectorum filiorum Heinrici de Erenberg praepositi et Eberhardi de Randecke decani, nec non Eberhardi de Sickingen et quondam Walrami de Tre- veri, archidyaconorum ejusdem ecclesiae dictorumque capi- tuli consilio et assensu fabricae ejusdem ecclesiae incorpo- ravit etiam et univit, deductis tamen de fructibus ipsarum ecclesiarum congruis portionibus pro perpetuis vicanis, in dictis ecclesiis perpetuo Domino servituris ad archidyaco- norum ipsorum, in quorum archidyaconatu ecclesiae prae- fatae consistunt, taxandis et etiam moderandis, ita quod praefati decanus et capitulum fructus, redditus et proventus earundem ecclesiarum in usus et utilitates dictae ecclesiae, prout eis expediens videretur, convertere possent, prout in quibusdam patentibus literis dictorum episcopi, praepositi, decani, archidyaconorum et capituli sigillis munitis, quarum tenorem de verbo ad, verbum praesentibus inseri fecimus, plenius dicitur contineri, quodque postmodum dictis paro- chialibus ecclesiis dilecti filii provisores dictae fabricae ip- sarum ecclesiarum possessores, antequam felicis recordatio- nis Urbanus papa quintus, praedecessor noster, uniones de quibuscunque beneficiis ecclesiasticis, factis ecclesiis etlocis ecclesiasticis, quae suum effectum sortitae non fuerant, re- vocasset, assecuti fuerunt et eas ex tunc tenuerunt, prout tenent pacifice et quiete. Quare venerabilis frater noster Adolphus episcopus Spirensis praefatique decanus et capi- tulum nobis humiliter supplicarunt, ut cum fabrica hujusmodi adhuc multis et magnis expensis indigeat, unioni hujusmodi confirmationis nostrae robur adjicere de benignitate aposto- lica dignaremur. Nos igitur attendentes, quod etiam caris- simus in Christo filius noster Carolus Romanorum imperator semper augustus, cujus nonnullorum praedecessorum suorum corpora in praefata Spirensi ecclesia tumulata existunt, no- bis super hoc humiliter supplicavit, et ob hoc volentes prae- fatos decanum et capitulum in hac parte prosequi favora- biliter et benigne hujusmodi supplicationibus inclinati, unio- nem et incorporationem praedictas ratas et gratas babentes,
1372 decerober 41. '67.1
illas etiam. si ecclesiarum praedictarum vel nlicujtis earum dispositio ad sedem apostolicam quomodolibet pertineal, auc- toritate apostolica de speciali gratia usque ad viginti annos a dato praesentiunv computandos confirmamus et praesentis scripti patrjjcinio communimus. supplcntes omnem defectum. si quis torsan mterve"nerit in eisdem. de apostolica plenitu- dine potestatis. Proviso quod dictae parochiales ecclesiae dVbitis interim et consuetis obsequiis non fraudentur et ani- marum cura in eis nullatenus negligatur, sed per bonos et sufficientes vicarios, quibus de diclarum ecclesiarum pro- ventibus necessaria congrue ministrentur, diligenter exercea- tur et deserviatur inibi laudabiliter in divinis, quodque fruc- tus, redditus et proventus dictarum ecclesiarum in alios usus, quam ad opus fabricae hujusmodi minime conver- tantur. Ouod si secus actum fuerit, praesentem confirma- tionem haberi volumus penitus pro non facta efc. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis, suppletionis, voluntatis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare prae- sumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Avig- nionae (?), duodecimo kal. januani. pontificatus nostri anno secundo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 704, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/68aa2062-a521-4478-bbe9-8d0719bdc39e/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success