Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 472, S. 396
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 472, S. 396

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 472, S. 396
A.lexander decanus et totum capitulum ecclesie Spirensis, universis presencium inspectatoribus salutem et fidem sub- scriptorum. Cum venerabilis ecclesia nostra Spirensis hoc anno per incendium, ut liquido constat, sit graviter devastata ac pro edificiis partim restauratis onere debitorum oppressa et adhuc restaurandis non modica subvencione indigeat, nos quoque primitus de scitu pariter et consensu reverendi patris et domini nostri Spirensis episcopi ordinacionem inter nos talem fecerimus seu statutum, quod quicunque canonico- rum nostrorum medietatem proventuum seu prebende fabrice predicte dereliquerit, per unum annum vel per duos licencia et libertate deessendi de ipsa ecclesia per idem spacium gaudere possit. Ne igitur scrupulus alicuius questionis in posterum super medietatem proventuum pretactorum valeat suboriri, habita inter nos matura et plena deliberacione, esti- macione quoque et taxacione proventuum, prebendarum nos- trarum integraliter facta, unanimi decreto presentibus decla- ramus, quod quicunque canonicorum nostrorum predicta licen- cia gaudere voluerit pro medietate reddituum seu proventuum unius prebende per unum annum ad fabricam predictam tri- ginta libras hallencium dabit et nichilominus clerico in choro nostro vices suas supplenti, ut consuetum est, triginta soli- dos denariorum Spirensium assignabit, statuentes, uthec or- dinacio a festo beati Iacobi apostoli proxime venturo duret et valeat per unum annum. In robur quoque premissorum nostro sigillo communimus presens scriptum. Datum et actum anno Domini MCCLXXXIX. III. non. decembris.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 472, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/5f521cb1-2433-4f0c-99c3-f4dfb996a55d/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success