Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 173, S. 170
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 173, S. 170
Cuonradus Dei gracia Metensis et Spirensis episcopus, im- perialis aule cancellarius, omnibus hoc scriptum intuentibus salutem in auctore salutis. Constitutis in presencia nostra monachis in Hemmenrode ex parte una et Sigfrido Capite ex altera in causa, que vertebatur inter ipsos super quibus- dam possessionibus cuiusdam prati prope silvam, que dicitur Rechholz siti, ipso Sigfrido asserente quod idem pratum iure hereditario ad ipsum esset devolutum, monachis in con- trarium asserentibus idem pratum se titulo empcionis bona fide et longo tempore, iure proprietatis sine contradictione qualibet possedisse, et ad suam intencionem probandam post multas altercaciones, secundum quod tunc interlocuti fuimus testes omni exepcione maiores in medium preduxerunt, quo
1220 iuni 17.
rum attestaciones cum fecissemus parte presente publicari, constitit evidenter, quod iidem monachi easdem possessiones, pro eis quorum interfuit, legitime sunt adepti et iure pror prietatis ipsum possederant pacifice et quiete. Dictus vero Sigfridus cum suum in bac causa cognoverit errorem, omne ius, quod in eisdem possessionibus habebat, vel credebatur habere, una cum coniuge sua, suisque heredibus contulit cenobio memorato. Sicque nos moti racionibus memoratis ipsi cenobio idem pratum adiudicavimus sentenciando, quod eciam eis presentis scripti patrocinio communimus. Acta sunt hec anno dominice incarnacionis MCCXX. indictione VIII. XV. kal. iulii, presentibus testibus sul>scriptis, videlicet venerabili domino Cuonrado preposito maiori, Cuonrado de Dan preposito, Beringero cantore, Alberone cellerario, Ul- rico abbate de Lyinburg, decano Alberto sancti Widonis, magistro Diethero canonico sancti Germani, magistro Hert- wico sancti Widonis canonico, Cuonrado preposito Herdensi, militibus quoque Adelvolco videlicet de Lachen, Egenone de Kirrwilre iuniore et seniore, Iohanne de Dandestat, Cuon- rado de Queichem, et aliis quam pluribus.
143- Ueinr%ch pfahgraf bei iihein und heitog in Bayern urkun- det dem kloster Hemmenrodc gewisse giiler erworben zu ha- ben. Heidelberg, 1220.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus Dei gra- cia dux Bavarie et comes palatinus Reni, omnibus hoc scrip- tum intuentibus salutem et omne bonum. Notum facimus universitati vestre, quod cum triginta duo iugera arabilis terre tenuisset in feodo Diethericus de Wingartin ab Ottone cognomento Spore, canonico Wormaciensi, iam Ottone de medio facto, predicta bona ad Ioannem filium fratris sui, qui et ipse Spore cognominabatur, iure hereditario devene- rnnt. Quo tempore fratres de nona curia cenobii de Hem- menrode, bona illa sibi competere videntes, ea compara- verunt et predictus Ioannes cum uxore sua tribus libris Spirensibus et Diethericus undecim hbris acceptis omni iuri, quod habebant in bonis prememoratis ille nomine allodii, ille feodi, integre renunciaverunt et in manus fratris Annonis magistri curie contradiderunt. Acta sunt hec anno dominice incarnacionis MCCXX. apud Heidelberg, sub testimonio bo- norum virorum, qui subscripti sunt. Sigibodo advocatus,
Remling's Urkundenbucb. 11
162 1220.
Cuonradus de Kircheim, Hartelibus de Lutembach, Heinricus, Arnoldus, Sigifridus Einhardi, Heinricus, Bertholdus, et alii quam plures civium de Heidelberg. Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant, hanc cartam sigilli nostri muni- mine duximus roborandam.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 173, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/1fae2bc1-ec60-40df-b40c-c0b390d963e0/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success