Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 690, S. 650
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 690, S. 650
In nomine Domini, amen. Judices curiae Spirensis, ad uni- versoruiri Chrisfi fidelium ac specialiter, quorum interest. deducimus notitiam per praesentes, quod coram nobis in fi- gura judicii constitutis, magister Richardus dictus de Schriess- heim, canonicus saucli Germani Spirensis, volens et inteii- dens animae saluti providere, novum altare in ecclesia Spi^ rensi in honorem sancti Germani confessoris atque pontificis construxit, et consecrari procuravit atque ministro pro tem- pore existente beneficium sacerdotale ipsum altare dotando pro sustentatione ejusdem ministri instituit et.ordinavit supra
1366 april 1.
certos redditus annuos et perpetuos inlrascriptos. Primo censum annuum sexaginta florenorum auri, quos dictus ma- gister Richardus habet et possidet super civitate Spirensi, prout literae dominorum consulum ejusdem civitatis Spirensis desuper confectae plenius enarrant. Item dotavit et funda- vit eandem praebendam annuo censu viginti duarum hbrarum hallensiuui, quae habet et possidet super oppido in Schriess- heim, Wormatiensis dioecesis, prout literae desuper con- fectae plenius enarrant. Item dictus magister Richardus voluit et ordinavit, quod praebendarius ejusdem praebendae sic per eum institutae pro tempore existens gaudeat solatio omnium distributionum, quae praesentiae chori vocantur, ac aliarum obventionum, quae aliis praebendariis in ccclesia Spirensi occasione summi altaris et undecunque obvenerunt, particeps existat. Et ne ipsi ecclesiae Spirensi et praeben- dariis ejusdem m percipiendo hujusmodi distributiones one- rosus existat, voluit et ordinavit, quod ipsa ecclesia Spi- rensis in recompensam hujusmodi distributionum ac prae- sentiarum, quas perpetuo praebendarius dictae praebendae, sic per dominum magistrum Richardum noviter institutite. per- cipere debeat, habeat et possideat annuos census infrascrip- tos. Primo annuum et perpetuum censum viginti trium mo- diorum siliginis in villa Videnheim. Wormatiensis dioecesis. super certis bonis et subpignoribus in terminis villae ejusdem situatis, prout literae desuper confectae dilucidius enarrant. Item censum annuum et perpetuum duarum librarum hallen- sium super domo et curia cum suis pertinentiis situatis in civitate Spirensi, in vico sancti Jacobi, dictis zu der reben. quae quondam fuit domini Sivarti Flecken, incolae Spirensis. Item censum quinque librarum hallensium super certis bonis et subpignoribus situatis in marchia seu terminis oppidi Schriessheim, Wormatiensis dioecesis, quem dat et assignat Bertholdus dictus Store. oppidanus in Heidelberg. Item censum annuum triginta solidorum ballensium, quem dat et assignat super certis bonis et terminis oppidi Schriessheim praedicti situatis, Hcinricus dictus Lang, oppidanus ejus- dem oppidi. Per quam recompensationem praesentiarum et obventionum praedictarum vult idem magister Richardus ip- sam ecclesiam Spirensem coutentari. Insuper dictus magis- ter Richardus voluit et ordinavit, quod ipse, dum in vita exis- tit, vult habere electioneui, nominationem seu praesentatio- nem de persona beneficianda ad eandem praebendam sic per
■ Rfmlini:'s trkuiifieabucb.
1366 apnl 1.
eum institutam, post mortem vero ejusdem magistri Richardi senior de capitulo Spirensis ecclesiae, cum eandem prae- bendam vacare contingeret, eandem auctu presbytero seu clerico in moribus, aetate ac scientia habili et idoneo, qui absque omni impedimento infra annum ad omnes sacros or- dines valeat promoveri et effectualiter infra idem tempus promoveatur, conferat -et assignet infra quindenam a tem- pore dictae vacationis, alioquin proximus de capitulo ejus- dem ecclesiae Spirensis canonicus tali primo in introitu suc- cedens sine omni impedimento habeat conferre praedictam praebendam juxta formam proxime expressatam. Et si ille praemissam formam excederet, eam non servando, ilerum tertius in introitu sibi succedens haberet conferre eandem praebendam personae idoneae, prout prius est tactum, infra quindenam et sic per deinceps est servandum usque ad ulti- mum canonicum de capitulo dictae ecclesiae Spirensis, quoad introitum existentem. Voluit ^tiam et ordinavit dictus ma- gister Richardus, quod annuus census quadraginta librarum hallensium, quem habet et possidet super oppido Gruningen, cedat ecclesiae Spirensi memoratae, de quo viginti librae hallensium ad festum sancti Germani singulis annis pridie kalendas augusti cum officio et propria historia sollempniter peragitur in ecclesia Spirensi praedicta cum organis et duo- bus cantoribus. Relictae vero viginti librae debent cedere ecclesiae praedictae ad hoc, quod anniversarium ipsius ma- gistri Richardi cum missa animarum debite et rite singulis annis celebretur. Voluit etiam et ordinavit idem magister Richardus, si contingeret aliquem dictorum censuum seu pen- sionum redimi, videlicet dictum censum sexaginta florenorum pro noningentis sexaginta florenis ac dictum censum viginti duarum librarum pro ducentis viginti libris hallensium, quod eadem pecunia in ecclesia ipsa Spirensi apud officiatos prae- sentiarum remaneat deposita, quousque in certos redditus ejusdem praebendae noviter institutae convertatur. Insuper idem magister Richardus quoad sustentationem vitae suae vult uti dictis pensionibus ac redditibus dum vivit et quod post mortem suam eaedem pensiones et reddifus cedere de-, beant praebendae et ecclesiae memoratae, nisi ex gratia Dei in vita sua eosdem redditus et pensiones cedere per- mittitur. Ifem voluit et ordinavit dictus magister Richardus, quod clericis praenotatis seu nominatis ad eandam praeben- dam sic noviter institutam, si in ordine presbyteratus non
1366 april l. 643
existat, quod de corpore ejusdem praebendae, videlieet de pensione sexaginta florenorum et viginti duarum hbrarum hallensium, penitus nichil percipere usque ad ordinem presby- teratus effectualiter fuerit promotus et missam celebraverit ex tunc pro rata temporis illius anni, in quo promotus fue- rit de dicto corpore, prout sic debetur, percipiat totumquc residuum illius temporis, quo ad ordinem presbyteratus pro- motus non fuerit, praesentiae cedat ad distribuendum prae- sentibus in choro pro memoria dicti instituentis in talibus diebus, qui anniversariis aliorum hominum non occupantur. Item voluit et ordinavit idem magister Richardus, quod be- neficiatus ejusdem praebendae pro tempore existens perpe- tuis temporibus et singulis annis in qualibet hebdomada le- gat et dicat quatuor missas, videlicet unam de tempore, se- cundam pro defunctis, tertiam de sancto Germano, quartam do beata virgine, quas missas dicendas in nullum eventum voluit impediri per festa sanctorum seu quaecunque alia im- pedimenta. Et si dictus beneficiatus presbyter sic non posset adimplere propter infirmitatem corporis seu aliud impedi- mentum incumbens, tunc omnino dictas missas per alium discretum et idoneum sacerdotem procurare tenetur. Quodsi idem beneficiatus in praemissis seu aliquo praemissorum ne- gligens foretet remissus, quod dictas quatuor missas singulis hebdomadis non legeret seu procuraret, ex tunc in poenam pro qualibet missa neglecta idem beneficiatus tenetur solvere et assignare duos solidos antiquorum hallensium ebdomadario summi altaris ecclesiae Spirensis praedictae totiens, quotiens per totum ac perpetuis temporibus negligentia et remissio in missis praelibatis committeretur, ut est praemissum. Item dic- tus instituens voluit et ordinavit, quod beneficiatus praebendae novi altaris pro tempore existens perpetuam residentiam faciat apud ecclesiam Spirensem, nec in aliquem eventum causa studii seu peregrinationis se absentet, nisi magna et evidens necessi- tas infirmitatis corporis ipsum urgeret se absentandi. Et si voluntarie se absentaret ab ipsa ecclesia Spirensi ultra quin- denam, vult, quod dictus beneficiatus sit ipso facto privatus et quod patronus seu collator ejusdem beneficii pro tempore existens alteri clerico habili et idoneo sine omni impedi- mento ac contradictione possit et debeat conferre, prout saepius est praelibatum. Haec omnia praemissa sunt facta et ordinata per dictum magistrum Richardum de consilio facto et approbatione bonorabilimn virorum, dominorum de
644 1366 april i.
eani et capituli ecclesiae Spirensis praedictae. Iii quornm omnium evidens testimonium sigillum curiae nostrae sigillis honorabilium virorum, dominorum decani et.capituli ecclesiae Spirensis praedictae duximus praesentibus apponendum. Nos vero Eberhardus de Randecken decanus totumqne capitulum ecclesiae Spirensis recognoscimus praemissa omnia et sin- gula per dictum magistrum Richardum ordinata et deputata in modum praescripdim de nostra voluntate et permissione facta et pacta iore. Et ut praemissa in aevum rata et lirma permaneant, sigilla nostra sigillo honorabilium virorum, do- minorum judicum curiae Spirensis praesentibus appenso du- ximus coappendenda. Datum anno Domini millesimo trecen- tesimo sexagesimo sexto, prima die mensis aprilis.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 690, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/650ad06e-772a-4c10-9400-9b556c8743de/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success