Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 623, S. 563
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 623, S. 563


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 623, S. 563
(jrerhardus Dei gratia episcopus electus, confirmatus ecclesiae Spirensis, omnibus constare volumus, quos nosse fuit opportu- num, quod sit nuper quaestionis materia orta inter priorem et conventum monasterii de Steiga in oppido Landawe ex ana et discretum virum, Jacobum sacerdotem, asserentem se ple- banum ibidem, parte ex altera, super jure parociuali seu plebaniae in oppido praedicto. Unde nos attendentes, hujus- modi dissensionem ad animarum tendcre pericula, cui ex nostro officii debito occurrere cupientes, praedictum jus pa- rochiale de expresso dictarum partium consensu super certo fundare volentes, taliter duximus ordinandum dihgenti ac fideli praemissu inquisitione dissensionis praenotatae, quod jus parochiale seu plebaniae quoad omnia sacramenta eccle- siastica ministranda et universaliter ([uoad regimen curae animarum iu dicto oppido Landawe exercendum, apud priorem et conventum praedictos plene resideat taliter, quod prior praedictus vel ille, cui de suis conventualibus duxerit commit- tendum, pastor et plebanus quoad infirmorum visitationem, sponsaliorum ac mandatorum receptionem a suis superiori- bus, nec non synodi visitationem omniumque aliorum jurium parochialium exercitium cxistat, absolventes nichilominus Ja- cobum praefatum suosque successores ab hujusmodi onere curae animarum, cum per hujusmodi nostram praesentem ordinationem salubrem jus parochiale, si quod hactenus ha- buisse videbatur, in dictum pnorem, qui pro tempore fuerit, penitus et in totum maxime modo praemisso sit translatum et sic idem Jacobus vel quilibet suus successor de caetero ab infirmorum visitatione, corporis Christi communione, spon- sarum introductione, parvulorum baptismate omniumque alio- rum jurium parochialium exercitio a dato nostrae praesentis ordinationis perpetuo sit exclusus et per consequens idem Ja- cobus vel quilibet suus successor de caetero perpetuus sim- plex capellanus absque omni cura censetur, volenfes et in virtute sanctae obedientiae mandantes praeimssam nostram
35*
1340 mai 1.
ordinationem a dictis personis et ab omnibus aliis, quorum interest, inconcussam custodiri ac inviolabiliter observari de- bere et in testimonium praemissorum praesentes literas tra- dimus nostro sigillo majori communitas. Datum anno Domini MCCCXL. feria secunda proxima post festum beati Georgii martyris.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 623, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/67fbb4bd-9e71-41f7-b9c6-3334f6318f1a/charter>, accessed 2025-03-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success