Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 359, S. 295
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 359, S. 295


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 359, S. 295
Alexander episcopus, servus servorumDei, dilectis filiis, civi- bus Spirensibus salutem et apostolicam benedictionem. lustis
1260 iuni 21.
petencium desideriis dignum est nos facile prebere consensum, et vota, que a racionis tramite non discordant, effectu pro- sequenti complere. Eapropter dilecti in «Domino filii, vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu omnes liber- tates et immunitates sive privilegia seu alias indulgencias a predecessoribus nostris Romanis pontificibus, ab imperatori- bus, a regibus et principibus, vel aliis Christi fidelibus ra- cionabiliter vobis concessas, nec non bonas consuetudines et omnia iura, que hucusque observastis, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus- Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre con- firmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem om- nipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Anagnie, undecimo kal. iulii, pontificatus nostri anno sexto.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 359, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/6d498705-846d-4bad-8675-1611c5184f1f/charter>, accessed 2025-02-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success