Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 662, S. 616
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 662, S. 616
|_/arolus quartus divina favente clemeutia Romanorum im- perator semper augustus et Bohemiae rex, religiosis abbati- bus et conventualibus ordinis Cysterciensis, per dioecesim Spi- rensem constitutis, devotis nostris dilectis gratiam nostram et omne bonum. Exposuit nobis venerabilis Gerhardus, epis- copus Spirensis, princeps et devotus noster dilectus, quod licet antecessoribus suis, ecclesiae Spirensis episcopis, pro regali seu imperiali expeditione et adventitiae necessitatis sarcina in equis, vecturis et aliis ad hoc necessariis obse- quiosos vos exhibuistis effectualiter et devotos, legitimis vos " in hoc sanctionibus confirmantes, aliqui tamen vestrum ad usus et necessitates praedictos, equos, vecturas et alia ne- cessaria ministrare sibi vel ad ea contribuere requisiti per- tinaciter contradicunt, nos advertentes, quod talibus, quae salutem respiciunt omnium, nulla ecclesia aut persona se va- leat excusare. Volumus igitur et imperiali auctoritate vos requirimus, quod commissa hujusmodi taliter deinceps corri- gatis, sicut sub imperiali nostra protectione diligitis confo- veri, nostris, sancti Romani imperii et quorumlibet aliorum juribus semper salvis, praesentium sub nostrae majestatis sigillo testimonio literarum. Datum Pragae, auno Domini MCCCLV. octava indictione, sexto kal. septembris, regnorum nostrorum anno decimo, imperii primo.
N os Conradus de Kirkel praepositus ecclesiae Spirensis. Quia incorporationem ecclesiae in Geinheim infra terminos jurisdictionis ipsius nostrae praepositurae sitae praesentiis chori dictae Spirensis ecclesiae factam, ex causis in prae
135« januar 30. 607
senti instrumento, cui haec praesens cedula est transfixa, ex- pressis, utilem esse cognovimus: idcirco incorporationi et unioni dictae parochialis ecclesiae de nostro archidiaconatu existentis consensum et auctoritatem nostram adhibuimus et in Dei nomine adhibemus. In quorum testimonium sigillum dictae praepositurae nostrae huic literae est appensum. l)a- tum anno Domini MCCCLVI. sabbato post conversionem beati Pauh apostoli.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 662, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/6e3b0f74-1c0b-4128-bfc0-5e96f458893b/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success