Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 710, S. 690
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 710, S. 690

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 710, S. 690
Pilleus miseratione divina sanctae Praxedis presbyter car- dinalis ad infrascripta apostolica auctoritate suffultus. Di- lectis nobis in Christo magistris civium ac consulibus civi- tatis Spirensis salutem in Domino. Devotionis vestrae sin- ceritas promeretur, ut votis vestris in hiis praesertim, quae ad augmentum cultus divini cedere valeant, quantum cum Deo possumus, favorabiliter annuamus. Vestris itaque sup- plicationibus inclinati, auctoritate apostolica, qua fungimur, tenore praesentium indulgemus, quod non obstantibus inter- dicti sententiis apostolica seu quavis alia auctoritate ad civitatem Spirensem positis vel ponendis, in hospitali sancti Georgii Spirensis divina officia clausis januis celebrari va- leant, excommunicatis et interdictis nominatim exclusis et mandatis apostolicis praesentibus duntaxat admissis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostri indulti in- fringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incur- surum. Datum Wormatiae, quarto kal. septembris, pontitl- catus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Urbani divina providentia papae sexti anno secundo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 710, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/d368ef67-e2b9-4430-9580-0012245daa34/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success