Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 282, S. 238
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 282, S. 238
Innocencius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, capitulo Spirensi salutem et apostolicam benedictionem. Iu- stis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere con
1244 april 5. 229
sensum et vota. que a racionis tramite non discedant, effectu prosequente complere. Cum igitur sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, de antiqua et approbata et hactenus pacifice observata Spirensis ecclesie consuetudine sit obten- tum, ut ipsius canonici prebendarum, quas in ea obtinent. proventus non percipiant, nisi tantummodo cum in ea resi- denciam feceruut personalem vel, cum absentes fuerint, prius a vobis petita licencia et obtenta: nos devocionis vestre precibus inclinati consuetudinem ipsam prout laudabilis est et iusta et in alicuius preiudicium non redundat, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio com- munimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel ei ausu temerario con- traire. Si quis autem hec attemptare presumpserit, indig- nacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apo- stolorum eius, se noverit incursurum. Datum Lugduni, nonas aprilis, pontificatus nostri anno secundo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 282, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/7075b97b-8e04-447a-8f2d-2cec428be597/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success