Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 664, S. 618
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 664, S. 618





Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 664, S. 618
In Cbristi nomine, amen. Licet in cunctis ecclesiarum Dei tabernaculis cultus divinus in expiationem peccantium vivo- rum fidelium et defunctorum proficiat aeternam et ad salu- tem, in illis tamen, quibus major religio observatur ob hoc, quod divina officia frequentius et sollemnius celebrantur, juxta sacrorum eloquia canonum pro praemissis efficatius placari altissimus posse reputatur. Cujus rei causa nos Rupertus senior, comes palatinus Reni, archidapifer sacri Romani im- perii duxque Bavariae, permoti ad augmentationem divi cul- tus nostris temporibus ex intimis anhelantes soliemnius, quam retroactis umbris in ecclesia parochiali, in oppido nostro No- vaecivitatis, Spirensis dioecesis, constituta pro tempore pera- gendam, in laudem omnipotentis Dei et suae sanctissimae
1356 august 12.
genitricis Mariae omniumque sanctorum regnantium feliciter cum eisdem et specialiter sancti Egidii, patroni jam dictae ecclesiae parochialis, in futuris temponbus disponente Do- mino et honnrem memoriamque nostri ac illustris dominae Elisabeth de Namura conjugis nostrae legitimae, parentum- que nnstrorum, nec nnn sincerissimae memoriae quondam Rudolphi senioris, comitis palatini Reni ac ducis Bavariae, fratris nostri gennani, in dicta ecclesia parochiali sepulti et generaliter omnium fidelium animarum, ut ad hujus rei effectum sperantium diutius ex intimis a nohis et dicto quon- dam lratre nnstro, in dicta parochiali ecciesia Novaecivi- tatis, cujus jus patronatus ad nos et antecessores nostros pertinet et pertinuit, ab antiquo possit salubnus deveniri, eidem ecclesiae Novaecivitatis primo jus patronatus prae- dictum provida deliberatione praevia pro nobis et omnibus successoribus nostris ommno, plene, libere et simpliciter re- mittimus et remisimus a nobis, ut sit irrevocabiliter, indica- mus in his scriptis, conferimus liberaliter, simpliciter et per- fecta jura patronatus ecclesiarum parochialium in villis nos- tris Gymeltingen et Wintzingen, dictae Spirensis dioecesis sitarum, quae jura patronatus ad nos et antecessores nos- tros pertinebant et indubie spectabant ab antiquo. Sic vide- licet, ut in dicta parochiali ecclesia dicti nostri oppidi Novae- civitatis per reverendum dominum in Christo nobis et sin- cere dilectum dominum Gerhardum, episcopum ecclesiae Spi- rensis, de consilio honorabilium virorum, dominorum Conradi de Kirckel praepositi, Eberhardi de Randeck decani et totius capituli dictae ecclesiae Spirensis ac assensu, conjunctis plene per ipsum eidem ecclesiae parochiali Novaecivitatis dictis ec- clesiis parochialibus in Gymeltingen et in Wiutzingen totaliter, quoad omnes redditus, Iructus, donationes et proventus, quos rectores dictarum ecclesiarum in Gymeltingen et in Wintzingen pro tempore recipere consueverant, uaa cum universis decima- rum majorum redditibus, fructibus et obventionibus hactenus ad rectorem dictae ecclesiae parochialis Novaecivitatis de jure spectantibus, in usus octo sacerdotum idoneorum in dicta ecclesia parochiali Novaecivitatis nunc institutorum, nec non aliorum duorum pro duobus beneficiis novis in hac ecclesia Novaecivitatis instituendis, per nosque ex nunc et nostros quoslibet successores in perpetuum futuris temporibus archi- dia«ono loci, dum eadem beneficia omnia et singula, simul vel successive, modum in quemcunque ministris vacavcrint,
Rcmline;'* Urkundcnbucb. 39
610 1356 august 12.
ut ab eodem investiantur, in ordine sacerdotii praesentando- rum ac insuper in usum dictae ecclesiae parochialis Novaeci- vitatis rectoris praesentis et futuri, qui etiam in ordine sa- cerdotii juxta suprascripta erit constitutus, tamquam colle- gialiter pro tempore Deo famulantium et ut licitum capitulum et iwdecim personarum et canonicorum collegium secundum ordinationem, quae in hoc casu utilior esse poterit et vide- bitur, una cum omnibus fructibus, bonis, juribus et proventi- bus nunc vel in futurum ad beneficia dictorum octo sacer- dotum, nunc in ecclesia praedicta Novaecivitatis existentia, pertinentibus, aequaliter convertentur. Quas etiam undecim personas capitulum et collegium canonicorum verum esse petimus et appellari. Pro quibus et aliis, quae praemissis undecim canonicis sacerdotibus ex nunc in antea laudabiliter conferuntur, iidem undecim sacerdotes canonici et alii in lo- cum talium pro tempore instituti et sic eorum successores canonice eisdem subrogati perpetuis in antea temporibus, in dicta ecclesia parochiali singulis diebus horas canonicas ac divinum diurnum officium pariter et nocturnum debitis tempo- ribus juxta congruentiam temporum pro vivis et defunctis studiose ac humiliter peragere et se, in quantum poterunt, Spirensi ecclesiae conformare in divinis officiis peragendis, quantum Deus dederit, collegialiter teneantur, ut sic Deus ipse, cujus est terra et plenitudo ejus et universa, quae m ea sunt, sollemnius juxta nostram et dicti quondam fratris nostri praeconceptum valeat venerari. Nostrae etiam voluntatis existit, quod vacante dicta ecclesia parochiali Novaecivi- tatis rectore, qui alio nomine decanus appellari debebit, erit unus de numero undecim canonicorum sacerdotum praedicto- rum et inter ipsos etiam debebit computari, cui omnes alios beneficiatos in ipsa ecclesia Novaecivitatis subjectos esse petimus, tanquam immediato eorum rectori seu decano in omnibus, quae divinum officium in ipsa ecclesia et specialiter peragendum, sic tamen, quod in aliis et majoribus casibus sibi nullam in ipsos vindicare valeat potestatem, tanquam ordinario loci competentibus sibique a jure reservatis. Alii praedicti decem beneficiati ipsius ecclesiae pro tempore exis- tentes de dicto collegio sibi et dictae ecclesiae parochiali eligere valeant canonice infra mensem a tempore vacationum ipsius ecclesiae computandum, personam idoneam in presby- teratus ordine actualiter constitutam, in rectorem seu deca- num per loci archidiaconum ad praesentationem ipsorum post
1356 august 12. 611
electionem taliter celebraiuram, si faciendum fuerit, confir- mandum et praeficiendum ecclesiae memoratae pro rectore seu decano. Qui etiam rector seu decanus de communibus tam redditibus dictarum ecclesiarum praelibatis et insuper omnibus aliis praedicto collegio pro tempore collatis, prae aliis beneficiatis et canonicis ejusdem collegii habeat proven- tus annuos unius carratae clari vini et viginti quatuor modios siliginis aut communem tunc valorem eorundem. In quibus etiam ejusdem rectorem cupimus prae aliis honorari, ut ac- cedat, quod legitur, qui majus sentit onus, sentiat et majus emolumentum. Quibus sic eidem rectori exsolutis, alii om- nes redditus, fructus et obventiones, bona et jura et utili- tates dictae ecclesiae Novaecivitatis et praedicti jam dic- tis beneficiatis, canonicis et ministris communes, ut praedi- citur, verisibiliter inter eundem rectorem et alios decem ca- nonicos et ministros dicti collegii dividantur temporibus, qui- bus plus ipsis expedire creditur et etiam convertantur per eum, qui ab ipsis omnibus sup,er haec vel per majorem par- tem ex eis fuerit pro tempore deputatus. Vacantibus autem praemissis ecclesiis in Gymeltingen et in Wintzingen vica- riis perpetuis, quos post praesentem ordinationem per prae- fatum dominum episcopum de consilio et assensu praepositi, decani et capituli praescriptorum, ut praemittitur, admissam, confirmatam et etiam consumatam, si faciendum videbitur eisdem ecclesiis, praefici volumus ad ipsas ecclesias. Rec- tor seu decanus dictae ecclesiae parochialis Novaecivitatis, qui pro tempore fuerit, personas idoneas etiam, ut praemit- titur, in sacerdotio constitutas dicto loci archidiacono cano- nice praesentabit instituendas de eisdem, quibus de proven- tibus ipsarum ecclesiarum in Gymeltingen et in Wintzingen tamen etiam petimus auctoritate dicti domini ipsi vel loci ipsius archidiacono reservari, quod dictis ecclesiis debite praeesse et ipsarum ecclesiarum incumbentia pro tempore onera, tam episcopalia, quam archidiaconalia et alia cuncta et ipsarum munera nomine hospitalitatis solita commode va- leant supportare. Rogantes praefatum dominum episcopum praesentibus et etiam postulantes, quatenus praesentem nos- tram votuntatem sic pie et laudabiliter conceptam et etiam ordinatam secundum omnem modum, quo superius est prae- missum, admittere in dictum modum, salvo in omnibus jure suo et dictarum ecclesiarum, loci archidiacono confirmare ct approbare ac ipsius auctoritatis praesidium praemissis
1356 august 12.
omnibus dignetur impertire praepositusque, deCanus et capi- tulum praedicti eorum consensum velint adhibere divinae re- munerationis, quam ex hoc non immerito respicere poterunt ob respectum. In quorum omnium testimonium et ut prae- dicta per nos acta in aevum rata inviolabiliter permaneant et inconvulsa, quae etiam omnia et singula fideliter servare pro- mittimus illibata pro nobis et nostris successoribus quibus- cunque, nec contra ea facere vel venire bona fide, sigitlum nostrum magnum praesentibus ex certa nostra scientia ap- pendi mandavimus ad aeternam praedictae memoriam rei gestae. Datum et actum in castro oppidi nostri Heydelberg, anno ab incarnatione Domini millesimo trecentesimo quinqua- gesimo sexto, feria sexta proxima ante festum assumptionis Mariae virginis gloriosae.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 664, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/0bd85db7-2a31-4b3e-9053-9775b8e26d58/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success