Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 239, S. 213
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 239, S. 213

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 239, S. 213
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Cuonradus Dei gracia maioris ecclesie Spirensis prepositus, omnibus presens scriptum inspecturis in perpetuum. Si teste scriptura seminans in benedictionibus de benedictionibus metet, summo- pere studendum est,. ut in agro dominico talia semina sera- mus, quatinus in eterna beatitudine fructum centuplicatum recipiamus. ^lotum sit igitur tam presentis etatis hominibus, quam future posteritatis, quod nos inclinati precibus canoni- corum maioris ecclesie Spirensis donavimus eisdem ius pa- tronatus ecclesie in Heihgenstein pleno iure possidendum, accedente consensu et voluntate venerabilis domini nostri Cuonradi Spirensis episcopi, qui eciam proventus predicte ecclesie prefatis indulsit canonicis equaliter inter se distri- buendos, sicut in ipsius continetur instrumento. Ut autem hec nostra donacio rata et inconvulsa perpetuis servetur tem- poribus, presentem cartam exinde conscriptam sigilli nostri iecimus impressione roborari. Acta sunt hec sub venerabili domino nostro Cuonrado Spirensi episcopo, anno dominice incarnacionis MCCXXXV. Sigfrido decano, Dipperto custode dicte Spirensis ecclesie, Ceizolfo, (Cuonrado) et Cuonrado sancti Germani, sancti Guidonis et sancte Trinitatis preposi- tis, et aliis quam pluribus testibus.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 239, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/774540a1-8939-475d-aadf-80c82d63eb8a/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success