Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 544, S. 471
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 544, S. 471
Heinricus Dei gratia Romanorum rex semper augustus. Universis sacri Romani imperii fidelibus in perpetuum. To- tiens regiae celsitudinis sceptrum extollitur altius et ipsius status solidius sublimatur, quotiens fidelium devotorum vota benigno respiciuntur effectu et ad ipsorum jura et libertates servandas ac commoditates augendas gratiosa protectio principis invenitur. Cum enim omms gloria sive potentia principatus in subditorum praccipue consistat solidata lor- tunis, expediens arb(tramur et congruum, ut simus subjectis et in justitia faciles et in gratia liberales. Noverit igitur praesens aetas et futuri temporis successura posteritas, quod nos integrae fidei puritatem, qua prudentes viri, cives Spi- renses tideles nostri dilecti erga nos et imperium hactenus claruerunt, gratiosius attendentes, considerantes quoque be- nignius, quam grata nobis et imperio impenderunt obsequia et adhuc impendere poterunt gratiora, devotis eorum sup- plicationibus motu benignitatis solitae gratulabundius annuen- tes et nichilominus digna consideratione prae oculis collo-
*
462 1309 roarz 7.
eantes, quod in civitate Spirensi in ecclesia virginis gloriosae divorum imperatorum, imperatricum et regum Romanorum, illustrium praedecessorum nostrorum corpora requiescunt, omnia privilegia et jura omnesque libertates et gratias, quas a divis imperatoribus et regibus Romanorum, illustribus nos- tris praedecessoribus, iidem cives habent et usque ad haec tempora habuerunt, approbamus, confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostrae approbationis et confirmationis paginam infringere vel ei in aliquo ausu temerario contraire. Quod qui facere praesumpserit, indignationem et offensam majes- tatis nostrae cum poena centum librarum auri, quarum me- dietas cedat fisco seu camerae nostrae, alia medietas civi- bus memoratis, ipso facto se noverit incurrisse. In cujus nostrae approbationis et confirmationis evidentiam et memo- riam sempiternam praesens scriptum exinde conscribi et ma- jestatis nostrae sigillo jussimus communiri. Datum Spirae, nonas martii, indictione septima, anno Dommi millesimo tre- centesimo nono, regni vero nostri anno primo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 544, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/78d63073-11a1-41f4-833a-dfe6eacde263/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success