Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 267, S. 231
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 267, S. 231
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. C. Dei gra- cia Spirensis episcopus, universis presentem paginam inspec- turis salutem in vero salutari. Ut scrupulosa in posteris opinio legitimis actibus non valeat obviare, cautum esse videtur et racioni consonum, ipsorum processus scriptorum memoria perhennari. Cum ex consuetudine prescripta, et a nostris antecessoribus approbata, ecclesia Spirensis hactenus obti- nuerit, ut quicunque canonicus eiusdem ecclesi$ per divinam clemenciam in alia ecclesia cathedrali pontificalem adipisce- retur dignitatem, nichilominus canonicus appellaretur, et pro- ventus prebende suf uni clerico vel duobus, choro Spirensi deservienti vel deservientibus, ab hiis, quibus a capitulo in
222 12*1 februar 10.
dultum est, integraliter assignarentur, talem consuetudinem et alias consuetudmes laudabiles, honestas et approbatas ca- pituli nostri confirmamus et sub anathematis interminacione ipsas inviolabiliter observari decernimus, ut quicunque huic nostre confirmacioni rite celebrate ausu temerario contraierit vel quominus procedat, infringere presumpserit, noverit se indignacionem omnipotentis Dei et intemerate Dei genitricis, beatorum Petri et Pauli et domini pape non immerito incur- risse. Ne autem prenominatum capitulum a nobis vel suc- cessoribus nostris in posterum super hoc possit impeti vel aliqua occasione calumpniari, in testimonium confirmacionis presentem literam sigillo nostro fecimus consigniri. Actum anno Domini MCCXLI. IIII. idus februarii, indictione XIIII.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 267, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/79f8c7d1-361a-4a4e-9e19-ba9a79892197/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success