Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 350, S. 290
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 350, S. 290

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 350, S. 290
W^ernherus Dei gracia prepositus Spirensis, omnibus in perpetuum, amen. Protestamur publice per presentes, quod Ulricus Clupel, civis Spirensis, sponte se offerens nostre pre- sencie publice profitebatur, universa bona, que babuit vel habere videbatur in villis Ugelnheim, Buhel et earum ter- minis, cum iure patronatus ecclesie in Ugelnheim omni liber- tate et iure sicut ea comparaverat apud ecclesias Otden- heim et Sunnesheim, in elemosinas convertisse et hospitalis novi pauperibus in nomine Domini erogasse, petens humiliter a nobis quatinus hano eius collacionem robur firmitatis ha- bere faceremus. Unde nos sub testimonio magistri Conradi prebendarii Spirensis, Heinrici rectoris ecclesie sancti Georgii, Conradi archipresbyteri nostri, Alberti Sydenswantz et Con- radi de Winternheim presentem literam nostro sigillo du- ximus roborandam. Actum anno Domini MCCLVIIII. in vi- gilia epiphanie Domini.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 350, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/7b0f6e72-b7af-41d3-baca-7a10bd9d0b8f/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success