Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 32, S. 42
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 32, S. 42
In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus divina favente clemencia rex. Omnium Dei nostrique lidelium, tam futurorum quam presencium, noverit universitas, qualiter nos speciali amore legitimi et coniugalis thori, dilecte contectali nostre Agneti regine, tale predium, quale Eckchardus marchio vita illius superstite liberaliter obtinuit, in Burch- wardo^ Rochideh et Lisuich, et in Burchwardo Grobi et Bo- lechma et in Burchwardo Cholidistcha regali auctoritate in proprium tradidimus, in nostrum ius atque dominium ex eius liberali tradicione cum hereditario iure redactum, situm in Misuensi marchia et in pago Chutibi dicto, cum omnibus suis appendiciis, hoc est utriusque sexus mancipiis, urbibus, edi- ficiis, terris, cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis aqua- rumque decursibus, molis, molendinis, piscacionibus, silvis, venacionibus, exitibus et reditibus, viis et inviis, quesitis et inquirendis cum omni utilitate, que ullo modo inde poterit provenire. Ea videlicet racione, quod dicta Agnes regina de prenominatis prediis liberam debinc potestatem habeat, ob- tinendi, tradendi, vendendi, commutandi, precariandi, vel quicquid sibi placuerit inde faciendi. Et ut hec regie nostre tradicionis auctoritas stabilis et inconvulsa per succedencium temporum momenta permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria, ut infra videtur, corroborantes, sigilli nostri
1046 iuli S. 33 '
iussimus impressione signiri. Signum domini Heinrici tercii regis invictissimi -j% Theodericus cancellarius vice Bardonis archicancellarii recognovi. Data VIII. idus iulii, anno domi- nice incarnacionis MXLVI. indictione XEIII. anno autem domini Heinrici tercii ordinacionis eius XVIIf. regni vero VIII. Ac- tum Rochidech feliciter amen.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 32, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/373dff38-3c52-432a-9146-cc300f9de60e/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success