Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 427, S. 352
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 427, S. 352
ISfos Fridericus Dei gracia Spirensis ecclesie episcopus, t.enore presencium notum facimus presentes literas audituris, quod nos illustri principi domino Ludovico, domino comiti palatino Reni, duci Bavarie et suis heredibus medietatem castri Walreshawe cum medietate villarum Hokkinhaim et Reicling cum omnibus pertinenciis, hominibus, agris, pratis, silvis, pascuis, pistaviis ac omnibus aliis, quesitis et inqui- rendis, cultis et incultis, cum omni iure, sicut ipsam compa- ravimus apud Heinricum de Hirsperg, Eberhardum pincernam de Walreshawe, generum Heinrici predicti et apud omnes heredes ad ipsam medietatem castri et bonorum predictorum pertinentes, vendidimus, tradidimus et in eos transtulimus pleno iure et quidquid inter bona predicta sive de eisdem bonis feodum est, de ho,c ipsum dominum ducem et heredes suos investimus. Et cum dicta bona propter magnam eges- tatem et nimia nostrorum et ecclesie nostre debitorum onera sine nostro et nostre ecclesie gravi dampno persolvere non possemus et cum memoratus dominus dux coram serenissimo domino nostro R. Romanorum rege pro eisdem nos impecie- rit et multas moverit actiones, in eis ius asserens se babere, ipsum ddminum ducem dicta bona redimere permisimus pro sexcentis libris hallencium, pro quibus nos similiter bona pepigimus et comparavimus antedicta. Ad hoc dicto domino duci et suis heredihus nos pro eisdem bonis constituimus nos auctorem, promittentes ipsis gwarandiam, quod gwerschaft volgariter dicitur, facere ut est iuris ac omnem firmitatem et securitatem sepedicto domino duci facere sive auro et argento, quam idem dominus dux sibi noverit expedire. Fre- terea sicut prius sepius (Jictum dominum ducem de feodis, que sunt de residua medietate castri et attinencium, quam ipse dominus dux apud Marquardum de Cropfsberg et Al- bertum, Heinricum et Bertholdum fratres de Erhckeym antea comparavit, investivimus sic iterato eum de eisdem presen- tibus investimus, dantes sibi presentes in testimonium cum testibus subnotatis, qui sunt: G. de Lichtenberg,. . de Metis,
1276 marz 2. 343
canonici ecclesie nostre predicte, 0. de Bruchsella, Cot/.o de Wilre, Blickerus Landschade de Steinache, G. de Ub- stat, Ditherus filius einsdem, Ulricus Knutel, Albertus de sancto Leone, C. de Husen, nec non plures alii fide digni. Actum Mungoltheim, datum vero Kestenburg, anno Domini MCCLXXYI. VI. nonas marcii.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 427, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/7e54cab1-a3e0-4648-b223-3a0f771f9a57/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success