Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 553, S. 479
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 553, S. 479


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 553, S. 479
N os frater Bartholomaeus prior totusque conventus de valle comitis ordinis sancti Wilhelmi, Metensis dioecesis, tenore praesentium publice protestamur, quod nos in praesentia re- verendi patris in Christo domini Schwickeri provincialis ac visitatoris domus nostrae de unanimi consensu, consilio et assensu totius nostrae congregationis, partem juris patrona- tus parochialis ecclesiae inSchorbach, quae ad nos et nos- trum monasterium pertinebat, viris religiosis abbati et con- ventui vallis sanctae Mariae in Sturtzelbrunnen, Cisterciensis ordinis, praedictae Metensis dioecesis, contulimus et dona- vimus et praesentibus conferimus et donamus pure, simpli- citer et absolute, ut ex hoc in loco praedicto cultus divini
470 1313 juli 8.
nominis.in perpetuum augeatur. In cujus donatioms robur et evidentiam sigilla nostra prioris scilicet et conventus una cum sigillo reverendi patris nostri provincialis praedicti prae- sentibus sunt appensa. Et nos frater Schwickerus provin? cialis electus et dictae domus visitator donationem praefatam confirmamus, approbamus et appensione sigilli nostri, quod ad petitionem dictorum prioris et conventus appendimus, as- serimus esse ratum. Datum et actum anno Domini MCCGXIII. octavo idus julii.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 553, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/88cdfdd0-bb60-49bc-b538-2d2bdaa25eed/charter>, accessed 2025-02-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success