Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 181, S. 175
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 181, S. 175


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 181, S. 175
Cuonradus Dei gracia Metensis et Spirensis episcopus, im- perialis aule cancellarius, universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis eidem Domino Iesu Christo oonvincere et conregnare. Da pacem Domine in diebus nostris. Quo- niam vero in diversis profectibus, qui hodie sancte ecclesie ad pacem esse debuerant, varii reperiuntur turbatores, ne- eesse est, ut ecclesiarum provisores hiis turbatoribus pacis manum opponant defensionis, ut si qua gracia solacii in sub- levamen ecclesiis conferuntur, ab impiis impie n(bn dirimen- tur et scriptum deferat ad memoriam posteris, quod a pre- sentibus transactum est gracia pietatis. Unde est, quod constare volumus, tam presentibus quam futuris, quod cum. sos molendinum nostrum in Brunechenwilre tabule nostre per- tinens, quod de proprio comparavimus pro remedio anime nostre et parentum nostrorum, reverendis fratribus nostris
166 1223 mai 31.
canonicis maioris ecclesie in sustentacionem prebendarum suarum contulissemus, beneficiorum memores, que ab ipsa ecclesia a primis accepimus uberibus. Postmodum visum est tamen nobis, qua protectoribus ecclesie, fratribus primam nostram donacionem per concambium in formam commodio- rem transmutare et quod hoc caute pro utraque parte fieri posset, per sentenciam requisitam a ministerialibus ecclesie utraque fuit approbatum, ita videlicet, ut ecclesia recompenso prime donacionis gaudeat, et tabule pontificali in usufructi- bus accrescat. Constet igitur inter nos et ecclesiam super predictis banc esse formam commutacionis, quod agros iuxta molendinum, Galcmulen sitq^, quos Albertus de luochenheim, olim camerarius Spirensis a nobis in feodo tenuit, qui se- cundum generalem estimacionem quinquaginta modios siligi- nis solvunt, et partem nostram in molendino, quod dicitur Mitelmule, quod ad predictam estimacionem triginta modios siliginis solvit, capitulo contulimus in recompensum prioris molendini, et quod hoc concambium placuit personis tam ec- clesiasticis tam laicis ecclesie Spirensi attinentibus, presentem cedulam inde conscribi et sigillo pontificali iussimus corro- borari. Acta sunt hec anno Domini MCCXXIII. II. kal. iunii. Testes, qui predicte commutacioni interfuerunt hii sunt. Be- ringerus decanus, Cuonradus custos, Ulricus de Stokesberg, Gerlacus cantor, Cuonradus de Oberstein, Heinricus cellera- rius, Dippertus de Wizenburg, Helpericus portenarius cano- nici Spirensis ecclesie. Laici Heinricus comes geminipontis, Merbodo de Maleberg, Cuonradus de Wizenloch et Cuon- radus filius suus, Gerhardus et Oddo de Bruchsel, Beringe- rus de Lichenowe, Storro, Albertus de Offenbach, et Hugo filius suus. Cives Spirenses, Elbewinus albus, Elbewinus niger et Heinricus frater suus, Benzo, Cuonradus filius Bernhardi, Volzo et Ebelinus frater suus, Rudengerus Dippoldus scul- tetus, Cuonradus filius Godescalci, Heinricus filius theleo- narii, Wernherus et Heinricus fratres, Marquardus Lambes- boch, Rudolfus Hunesdrube, et alii quam plures.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 181, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/6b6567b4-cdbe-4d94-bf5e-97412cc2bf60/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success