Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 203, S. 188
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 203, S. 188


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 203, S. 188
B Dei gracia Spirensis episcopus, omnibus presentem pa- ginam intuentibus veritatis testimonium acceptare. Pastoralis curie suscepto derogat officio, qui sue libertatem ecclesie non conservat. Quare notum esse volumus, quod mota inter nos et canonicos Spirensis maioris ecclesie super moneta Spirensis questione, ipsis canonicis et civibus nostris, Elbe- wino nigro sculteto et Elbewino albo coram nobis adstan- tibus, lectis privilegiis illustris H. pie memorie imperatoris et venerabilis Ottonis episcopi bone recordacionis, predeces- soris nostri recognovimus, quod sicut ex tenore ipsorum ha
1226 februar. 179
betur privilegiorum et de pondere monete ad ipsos canoni- cos habendus est respectus, ita quod si ipsi voluerint duo- decim uncie et sex denarii ponderent marcam, tredecim vero uncie et sex denarii valeant marcam argenti, formam autem monete solum mutare annuatim possumus, et nos et nostri successores. Tesfes sunt, Cuonradus maior prepositus, Heinricus sancti Germani, Cuonradus sancti Widonis et Cuon- radus sancte Trinitatis prepositi, cum aliis canonicis. Herman- nus nobilis de Rieberc, scultetus Elbewinus niger, Elbe- winus albus, et alii cives nosfri quam plures. Acta sunt hec anno dominice incarnacionis MCCXXVI. mense februarii, in- dictione XIIII.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 203, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/90e64176-e721-4ef2-99c3-2ea8f3661f73/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success