Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 84, S. 105
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 84, S. 105

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 84, S. 105
1148. 95
clericis, seu laicis sua mobilia vel immobilia donandi, ven- dendi, emendi seu se ad ipsos, si regulariter vivere volunt conferendi, publico nostre ecclesie consensu licenciam dedi- mus ac decimas novellacionum et nutrimenta animalium si- cut summi pontifices nec non reges et imperatores privile- giis suis universo ordine sanxerunt et nos penitus remisimus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona banc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere ve- nire temptaverit, secundo terciove commonita, si non satis- factione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dig- nitate careat reamque se divino iudicio existere de perpe- trata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et san- guine Dei et Domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ulcioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax Domini Iesu Christi, quatenus decuplum hinc fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant, amen. Hec eciam ut rata et inconvulsa perpetua- liter permaneat, nostri sigilli impressione munire curavimus, testesque hos subscribendos tam clericos quam laicos utile fore in posterum putamus. Prepositus de domo Hartwicus, decanus Dietmarus, magister scolarum Winemarus, prepo- situs sancti Germani Heinricus Biwalt, prepositus sancti Wi- donis Rudolphus, prepositus sancte Trinitatis Lambertus. Li- beri prefatarum decimarum coheredes Cuonradus predicte ecclesie advocatus, domnus Wernherus de Rossewag, Wal- therus cum duobus fratribus suis Cuonrado et Ruggero de Gruningen, Ruggerus de Butencheim, Adelbertus de Ingers- heim, Wolframus de Winesberg, Belremus de Creinhegge. Ministeriales Anshelmus camerarius et fratres sui Duodo et Dietericus, dapifer Cuonradus, Heinricus Griez. Parochiani pre- dicte ecclesie Wezelo cum duobus filiis suis Wordwino et Bur- chardo, Berengerus cum filio suo Hartlibo, Walterus, Wezel, Ernestus cum universis eiusdem temporis parochianis. Acta sunt hec anno dominice incarnacionis MCXLVIII. indictione XI.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 84, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/925c8b4d-6fd8-43e9-adab-1204103e247d/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success