Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 297, S. 248
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 297, S. 248

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 297, S. 248
H Dei gracia Spirensis electus, imperialis aule cancella- rius, omnibus in perpetuum. Cum iurisdictio que habetur super molendinis, ad ius Spirense pertinentibus racione ec- clesie Spirensis ad nos pertineat et spectare plene dinosca- tur, nos eandem ecclesiam nostram merito aliis in iure suo preferre tenemur et idem, quantum possumus, ampliare. Con- cedimus igitur et indulgemus cellerario sive portenario Spi- rensis ecclesie, quicunque pro tempore fuerit, ut de quolibet molendino dicte ecclesie censuali, in crastino termini, quo census seu pensio molendini solvi debuit et consuevit, so- luta non fuerit, ferramenta, quibus lapides subnixi sunt, tol- lat libere sine cuiuslibet impedimento, non redditurus eadem, nisi soluta prius debita pensione et si prohibita fuerit, vel alia ab aliquo sine licencia officiati apposita, in penam sol- vet capitulo Spirensi decem solidos Spirensium denariorum, non obstante contraria cuiuspiam consuetudine vel statuto, contradictores autem et rebelles sentencialiter in nomine Do- mini excommunicamus. Datum anno Domini MCCXLVIII. V. idus iunii.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 297, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/9463a7a9-82cc-486e-a8ab-634803f6e87a/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success