Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 35, S. 45
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 35, S. 45
1046 scpt. 7.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus divina favente clemencia rex. Magnum quidem premii meritum apud conditorem omnium Deum procul dubio promereri speramus, si venerabilia loca prediis rebusque possessionis nostre aliis ad divine laudis honorem, sanctorumque ob commemoracio- nem concesso tempore amplificamus. Proinde omnibus Chflsti nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse volumus, qualiter nos pro remedio anime patris nostri Cuon- radi imperatoris augusti, beatissime in evum recordacionis, et matris nostrf Gisele 'imperatricis auguste, simul eciam dilec- tissime coniugis nostre regine Cuonigundis pie memorie atque pro nostra perpetua salute, contectalisque nostre Agnetis scilicet regine, «ancte Spirensi ecclesie in honore sanctissime virginis Marie constructe, in qua corpora patris nostri ma- trisque consepulta remanent, fratribusque inibi Dei servicio assidue vacantibus, quedam predia in villis Nusdorff, Spir- gesceid, Lutderbach, Salhunbach, in pago Spiragowe, in co- mitatu Hugonis comitis sita, cum ceteris adiacentibus villis, quas sepedictus genitor noster in eodem pago et comitatu ullo modo acquisivit, nobisque hereditario iure reliquit, cum omnibus appendiciis suis, cum mancipiis, areis, edificiis, agris, vineis, terris, cultis et incultis, pratis, pascuis, campis, sil- vis, venacionibus, aquis aquarumque decursibus, molis, mo
36 1046 september 7.
lendinis, piscacionibus, exitibus et reditibus, viis et inviis, quesitis et inquirendis, cum omni utilitate, que ullo modo inde poterit provenire, in proprium tradidimus. Eo nimirum tenore, uk eiusdem ecclesie prepositus, eiusque successores cum consilio et consensu fratrum de pretitulatis prediis li- beram dehinc potestatem babeant, tenendi, commutandi, pre- cariandi, vel quicquid sibi placuerit, ad usum fratrum inde faciendi. Si autem, quod absit, aliquis eiusdem ecclesie epi- scoporum, aut sibimet ipsi usurpare, aut alicui in beneficium dare, vel quoquo modo a servicio fratrum presumpserit aba- lienare, bis aut ter ab herede nostro et fratribus monitus, ut emendet, et si renuerit, sibique in ammonicione obedire contempserit, idem noster proximus heres dimidiam libram auri in publico pondere ad altare sanctg Marie persolvat, sibique supradicta predia hereditario iure possidenda redi- mat. Et ut hec nostre tradicionis, constitucionis auctoritas stabilis et inconvulsa omni evo permaneat, hanc cartaminde conscriptam manu propria corroborantes sigillo nostro ius- simus insigniri. Signum domni Heinrici tercii regis invictis- simi•j•. Theodericus cancellarius vice Bardonis archicancellarii recognovi. Data VII. idus septembris, anno dominice incar- nacionis MXLVI. indictione XIIH. anno autem domni Heinrici tercii ordinacionis eius XVHI. regni vero VIII. Actum Au- guste leliciter amen.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 35, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/383ed810-e8c7-4836-9e68-d03535d7bafb/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success