Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 30, S. 40
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 30, S. 40


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 30, S. 40
J[n nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus divina favente clemencia rex. Si aliquem locum Deo sanctisque eius die noctuque ad serviendum specialiter mancipatum, ex hiis, que nostre sunt proprietatis, cupimus ditare et ditamus, ut pro temporalibus sempiterna, immo pro caducis in perpetuo manencia bona capiamus, minime dubitamus. Quapropter om- nibus Christi nostrique fidelibus, tam futuris quam presentibus perspicuum esse volumus, qualiter nos ob maternam jieti- cionem dilectissime genitricis nostre Gisele. imperatricis au- guste, ac ob remedium anime dilectissimi genitoris nostri Cunradi imperatoris augusti a nobis, dum vixerimus, nunquam
1041 iuni 6. 31
obliviscendi sancte Spirensi jcclesie in honorem sancte Dei genitricis Marie constructe, ad usom fratrum ibidem Deo si- bique per singula dierum noctiumque momenta famulancium, sub hac condicione, ut ipsum ipsamque tanto studiosius, tan- toque devocius pro requie anime predicti patris nostri ac pro stabilitate vite nostre omnibus horis oracionum suarum victimis non cessent interpellare, tale predium, quale Hein- ricus comes sui iuris nobis dedit, ac in proprium tradidit, Ro- tenvels dictum, in pago Ufgowe in comitatu Adalberti comitis situm, cum omnibus suis pertinenciis, hoc est utriusque sexus mancipiis, areis, edificiis, terris cultis et incultis, agris, pra- tis, pascuis, campis, silvis, venacionibus, aquis aquarumque decursibus, molis, molendinis, piscacionibus, exitibus et re- ditibus. viis et inviis, sive cum omni utilitate, que ullo modo inde poterit provenire, in proprium dedimus atque tradidi- mus. Ea videlicet racione ut ipsi, qui nunc in presenciarum sunt fratres, aut qui post ipsos sunt futuri, de prefato pre- dio liberam dehinc potestatem habeant, tenendi, commutandi, precariandi, vel quicquid eisdem placuerit, ad communem illorUm utilitatem faciendi. Et ut hec nostre tradicionis auc- toritas stabilis et inconvulsa permaneat, hanc paginam inde conscribi, eamque manu propria, ut subtus videtur, corro- borantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri. Signum domni Heinrici tercii regis invictissimi -.{-. Eberhardus can- cellarius vice Bardonis archicapellani recognovit. Data VIII. idus iunii, indictione VIIII. anno dominice incarnacionis MXLI. anno autem domni Heinrici tercii ordinacionis eius XIII. regni vero III. Actum Aquisgrani palatii ieliciter amen.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 30, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/9c2de512-3dd3-47a3-8d38-e426ef09f7b0/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success