Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 27, S. 37
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 27, S. 37
In nomine sancte et individue Trinitatis. Chuonradus divina favente clemencia rex. Noverit omnium Christi nostrique fide- lium universitas, qualiter Uualtherus Spirensis ecclesie vene- rabilis episcppus interventu dilectissime coniugis nostre Gi- sele regine nostram celsitudinem adiit humiliter deprecans, ut facta que scriptis suis secundum fidelium suorum consi- lium perpetravit nostro regali precepto confirmaremus atque corroboraremus, in quibus continebatur quod ipse duos fra- tres Diedericum et Ebernandum, et sorores eorum Ruoze- lam, Ymmam, Giezelam cum filiis et filiabus eorum, quorum nomina sunt hec, Durinc, Bezecha, Diezuuih, Diemo, Mazela, Liutfrit, ex servili patre et matre ingenua progenitos, ob quorundam fidelium consiliariorum peticionem atque eorum id est patris et mStris voluntariam et strenuam erga se suosque precessores servitutem per commutacionem totidem mancipiorum quorum nomina hec sunt, Huozo. Burga, Gisela, Uocca, Heliza, Engizo, Druda, Nanno, Saleman, Uuibelin, Libeza ex servilibus personis censuales fecisset consenciente clero et populo non aliqua sui honoris presumpcione elatus, sed pocius canonie capitularisque antecessorum nostrorum Karoli, Luduuici, Lotharii auctoritate fultus, ea videlicet ra- cione ut predicfa mancipia pro commutacione data in vice et in loco dominorum suorum serviant, ipsi vero domini ac domine cum omni progenie eorum infra legem censualem perpetualiter stabiliantur, canonica lectione affirmante, que in sexagesimo quinto capitulo quinti Toletani concilii sic con- tinet, episcopo licere per commutacionem mancipiorum eccle-
28 1025 iuli 14.
siasticos liberos facere. Scriptum est eciam in capitulari supradictorum regum, episcopo libertatem sine commutacione mancipiorum non licere donare, hac ergo lege idem cano- nica et capitulari roboratus, predictos viros et feminas cen- suales stabilivit ea lege ut ipsi annis singulis in nativitate sancte Marie duos denarios aut prfcium eorum in cera per- solvant, et postea sic ingenui sicut ceteri censuales persi- stant. Cui eciam racionabili peticioni assensum prebentes per hoc nostrum regale preceptum firmiter iubemus, ut prefata mancipia tali deinceps lege utantur, quali ceteri censuales ad altare sancte Marie pertinentes hucusque sunt usi. Si quis autem hoc regale preceptum infringere presumserit sciat se consiturum X. libras optimi auri, medietatem camere nostre medietatemque predictis censualibus. Et ut hec nostre con- firmacionis auctoritas stabilis et inconvulsa omni permaneat evo hanc paginam inde conscriptam manu propria robo- rantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri. Signum domni Ghuonradi regis invictissimi Udalricus cancella- rius vice Aribonis archicapellani recognovi. DataXVIIII. kal. augusti, indictione VIII. anno dominice incarnacionis MXXV. anno autem domni Chuonradi secundi regni I. Actum Spire.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 27, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/9dcc638e-3a8b-4d18-9b60-826f427352ab/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success