Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 23, S. 33
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 23, S. 33
In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus divina fa- vente clemencia rex. Si ecclesiarum Dei loca, alicuius incre- menti dono sublimare studuerimus, nobis id profuturum esse minime dubitamus. Quapropter omnium nostrorum fidelium tam presencium quam futurorum industrie notum esse volumus, qualiter nos per interventum Burchardi Wormaciensis epi- scopi nobis dilecti, ob anime nostre remedium, et ad relevan- dam ex parte Spirensis ecclesie inopiam, Walthero eiusdem sedis episcopo, regia e't preceptali auctoritate confirmamus mercatum in pago Murrensi in comitatu vero Adelberti co- mitis in villa Marchach, cum banno nostro et omni publica hmctione, sive vectigalium exactione, tradentes ei insuper cum banno nostro licenciam, ac liberam potestatem in eadem villa faciendi monetam, forma, pondere, et puritate Spiren
1009 marz 17.
sium sive Wormaciensium denariorum, ad destruendas in circuitu falsas monetas, ea quippe racione, ut predictus Wal- therus Spirensis episcopus, suique successores de prenomi- nato mercato banno, sive publica functione, atque moneta, ceterisque eorum utilitatibus, dehinc liberam habeant pote- statem, quicquid eis placuerit faciendi, omnium hominum con- tradictione remota. Et ut hec nostre confirmacionis, sive do- nacionis auctoritas stabilis et inconvulsa omni permaneat tempore, hoc preceptum inde conscriptum manu propria cor- roborantes, sigillo nostro insigniri iussimus. Signum domni Heinrici regis invictissimi .{.. Guntherus cancellarius vice Uuil- ligisi archicapellani recognovi. Data XVI. kal. aprilis, in- dictione VII. anno dominice incarnacionis MVIIII. anno vero domni Heinrici secundi regnantis VII. Actum Diusburge feli- citer in Dei nomine amen.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 23, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/a17ababb-3b7c-45a8-85ae-b06a062f971a/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success