Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 450, S. 372
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 450, S. 372
Nicolaus episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri.. episcopo Herbipolensi et dilectis filiis abbati de Hornbach, Metensis diocesis, ac Mathie canonico sancti Stephani Ar- gentinensis, salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis venerabilis frater noster episcopus Spirensis peticione mon- stravit, quod cum priorissa et conventus monasterii de sancto Lamberto, Spirensis diocesis, ipsum super ecclesia in Stein- wilre, eiusdem diocesis, quam se in usus proprios canonice habere ac eandem episcopum occupatam detinere in earum preiudicium asserebant coram Heinrico de Lapide maioris et magistro Hermanno Surburgensis, Argentinensis diocesis, canonicis ac scolastico sancti Thome Argentinensis ecclesie, quibus Iohannes de Eremberg maioris, Eberbardus sancti Thome earundem ecclesiarum canonici ac scolasticus eccle- sie Hasolacensis, dicte Argentinensis diocesis, iudices a sede apostolica delegati commiserant super hoc, ut dicebant, non tamen totaliter vices suas traxissent in causam, tandem dic- tus episcopus ex eo senciens ab eisdem subdelegatis indebite se gravari, quod ad locum non tantum citantes eundem alium sibi contra iusticiam denegabant assignare securum humiliter requisiti, ad dictos delegatos primo et demum ab cis nolen- tibus gravamen huiusmodi renovare, ad nostram audienciam appellavit. Quocirca discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus si est ita, revocato in statum debitum, quidquid post appellacionem huiusmodi inveneritis temere attemptatum in causa ipsa, appellacione remota, racione pre- via procedetis iuxta priorum continenciam literarum, alioquin partes ad dictorum delegatorum remittatis examen, appel- lantem in expensis legitimis condempnando- Testes autem, qui fuerint nominati, si se gracia, odio vel timore subtraxe- rint, per censuram ecclesiasticam appellacione cessante co- gatis veritati testimonium perhibere. Quodsi non omnes hiis exequendis potueritis interesse, tum frater episcopus cum eorum altero ea nichilominus exequatis. Datum Viterbii, X. kal. octobris, pontificatus nostri anno secundo.
1380 april 13. 363
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 450, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/f84a9c32-5c63-4afb-8420-0b5529d4dac4/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success