Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 115, S. 127
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 115, S. 127
Fridericus Dei gracia Romanorum imperator augustus. Ea que coram maiestate nostra racionabiliter acta sunt scriptis annotari et sigilli nostri attestacione corroborari instituimus, ut tactu temporum oblivioni posterorum nequaquam tradan- tur et exinde occasiones malignancium imperiali testimonio penitus excepte sopiantur. Noverint itaque omnes Romani imperii fideles, quod partem bonorum illorum, que Wezelo de Berga in manus Ulrici electi Spirensis resignavit, villam videlicet Spethesbach, idem electus ob salutem anime sue claustro et fratribus in Uzerstal libere concessit et contra- didit. Hoc tamen pacto, quod iidem fratres singulis annis in nativitate beatf virginis XII. denarios inde persolverent ipsi electo et successoribus ipsius. Ut autem omnia que prenotata sunt rata et incommutabilia perpetualiter maneant, presentem paginam inde scribi et sigillo nostro iussimus cor- roborari. Huius rei testes sunt C. Warmaciensis electus, Andreas scolasticus maioris ecclesie in Spira, Iobannes pre- positus sancti Germani, Ditherus pifpositus sancti Widonis, C. de Quirenbach, Blicgerus de Steina, Wernherus de
118 1178 october 31.
Bonlant, Drusardus et alii quam plures. Datum Spire pridie kal. novembris, anno Domini MCLXXVIII. indictione XII. (XI.)
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 115, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/a1b30940-d612-495c-8086-542b4ba8f834/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success