Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 683, S. 643
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 683, S. 643
C/arolus quartus divina favente clemcntia Romanorum im- perator semper augustus et Bobemiae rex. Xotum facimus tenore praesentium universis. Ad supremae xlignitatis fasti- gia licet insuflicientibus meritis divinae dispositionis munere constituti, licet universos vestros et singulos sacri imperii fideles. pio et benigno ex innata nobis clementia favore so- lito prosequamur et ad ea, quae eorum utilitatis profectum respiciunt et commodum, opportuni favoris suffragia libenter impertimur, ad illorum tamen statum et commoda procuranda ulterius et specialius mentem nostram convertimus et ad ea nostra serenitas ferventius inclinatur. quorum fides et since- rae devotionis integritas amplius est ex laudibus appro
40*
t>34 1365 janaar 25.
bata. Sanc attendentes sinceram devotionem venerabilis Lamberti episcopi Spirensis, principis et devoti nostri dilecti. quam ipse et antecessores sui Spirenses episcopi, qui pro tem- pore fuerint, nos et sacrum Rouianum imperium contiuuato fidelitatis studio prosecuti sunt hactenus et ipse Lambertus summa fidei puritate prosequitur et adavito fidelitatis studio promptius debebit et petitur prosequi in futurum, inhaerentes- que inclitae recordationis divorum imperatorum et regum Roma- norum, praedecessorum nostrorum vestigiis, qui ecclesias et ecclesiasticos principes divinae recordationis intuitu et pro animarum suarum salute non solum construxerunt et in suis juribus confovebant, sed ultra haec magnificis privilegiis et libertatibus adornabant, ipsius Lamberti devoti supplicatio- nibus benignius inclinati. ipsum et ecclesiam suam Spirensem cum eorum hominibus, rusticis et ad glebam adstrictis. va- sallis, vasalagiis, feudis, terris, agris, cultis et incultis. cas- tris, villis, oppidis, pratis, pascuis, aquis, molendinis. rivulis. aquarum decursibus, piscinis, pistacis, vineis, silvis, rubetis. nemoribus, venationibus, censibus, redditibus, proventibus. obventionibus, judiciis altis et bassis, meris et mixtis, domi- niis, hominibus, juribus, bonis eorum attinentiis et pertinen- tiis universis, quibuscunque etiam distinctis vocabulis valeant appellari, quae, quas seu quos hucusque rite et juste posse- derunt, in praesentia possident et in futurum auctore Domino justis modis et veris et debitis titulis poterunt adipisci, in nos- tram et sacri Romani imperii protectionem, tuitionem et salva- gardiam animo deliberato, non per enorem aut improvide. sed de certa nostra scientia recepimus et tenore praesentium reci- pimus specialem. Caeterum ex munere gratiae specialis dicto Lamperto Spirensi episcopo et ecclesiae suae universa et singula privilegia et literas, quae seu quas a nobis et a dic- tis nostris praedecessorihus rite obtinuerunt, iu omnibus suis clausulis, sententiis. tenoribus, punctis et articulis. ac si ipsorum seu eorum tenores praesentibus de verbo ad ver- bum essent inserti, libertatesque. consueludines et alia eorum bona et jura praefata de certa nostra scientia, auctoritate caesarea et de plenitudine imperialis potestatis approbamus. ratificamus, innovamus, de novo concedimus i t benignitate solita et ex innata nobis pietatis clementia gratinsius confir- uiamus. Et quia parnm esset jura condere et ijuempiam in protertionem recipere, nisi essent viri fidelitate puri et opi- bus sirenui. ijui eadem el eiiam in proiectionem receptos
1305 januar 2>. 633
tuerentur, nolentes dictum Lampertum et ecclesiam suam Spireusem et eorum bona ab aliquo congravari. eisdem vene- rahilem Moguntinensem archiepiscopum, sacri imperii per Germaniam archicancellarium, illustrem Rupertum, comitem palatinum Reni et ducem Bavariae, principes electores et venerabilem Argentinensem episcopum et nobiles comites de Wirtenberg, nostros et imperii sacri fideles dilectos, aucto- ritate caesarea praefata conservatores, executores, defenso- res et protectores veros et legitimos ordinavimus, fecimus et creavimus, facimus, ordinamus tenore praesentium et crea- mus, ita quod ipsi et quilibet eorundem in solidum, qui pro tempore dicti epi&opi super eo fuerit requisitus, eundem episcopum et ecclesiam suam protegere, defendere et eorum jura tueri et ab universis molestiis ac gravaminibus operosa diligentia debeant relevare, sicut indignationem nostram gra- vem voluerint evitare, praesentium sub nostrae imperialis majestatis sigillo testimonio literarum. Datum Pragae, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo quin\o, indictione tertia, octavo kalendas februarii, regnorum nostrorum de- cimo nono, imperii vero decimo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 683, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/88eb2455-f4cc-4f59-a993-d4f00f406063/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success