Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 263, S. 229
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 263, S. 229


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 263, S. 229
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit, notum sit, quod ego Sibodo quondam advocatus in Heidelberg, cum con- sensu uxoris mee Aleidis, contuli in elemosinam conventui in Hemmenrode unam vineam, que sita est in Heidelberg in Ioco qui vocatur Geysberg, et alteram, que sita est in villa Bergeheim, ita ut in continenti et deinceps in perpetuum fructum ex eis percipiat, quibus tempore missionis recreetur. Aliam vero vineam, que sita est in villa Schriesheim, que vocatur ganswingert, prefato cpnventui cum manu predicte uxoris mee Aleidis similiter contuli, ita ut post obitum meum libere eandem possideat, et ego dum vivo fructum de hac vinea accipiam et de ipsa censum annuatim dimidium vi- delicet talentum cere ecclesie in Hemmenrode persolvam. Ut autem hoc factum ratum sit et stabile, presens scriptum sigillo civium in Heidelberg consignari leci et coniirmari testi
1239 iuni t.
monio civium eiusdem civitatis, quorum nomina hec sunt: Vol- pertus sctiltetus, Marcwardns quondam scultetus, Guonradus de Suezingen, Henricus Hofart, Guntramns dictus de Spiria et Henricus Cloz, in presencia duorum monachorum deHem- menrode, Hannonis et Henrici, et fratris Guonradi magistri Novecurie. Hec autem facta et scripta sunt anno gracie MCCXXXIX. kal. iunii.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 263, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/a3daa4dc-c15c-419b-9eca-5d87c78b709a/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success