Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 556, S. 483
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 556, S. 483

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 556, S. 483
N
os Emicho Dei gratia Spirensis episcopus. Attendentes, quod bonae rei dare consultum et praesentis vitae commodum et aeternae retributionis dinoscitur exspectare praemium quod- que Deo servientibus beneficium convenit non negare: eaprop- ter honorabilis viri Wernheri de Bolandia ecclesiae sancti Victoris extra muros Moguntinenses et fratrum sedium eccle- siae nostri Spirensis praepositi, nec non eorundem fratrum, quos affectione sincera prosequimur in Domino, devotis suppli- cationibus favorabiliter inclinati, piam promissionem, qua sub spe nostrae ratihabitionis donatione pura seu legitima inter vivos cessit, elargitus est et tradidit propter Deum ipse prae- positus, prout suis patentibus literis desuper confectis ap- paret, eisdem fratribus ipsorum paupertati subveniendo bona sita in terminis villae Muterstat, quae ad ipsum ratione prae- positurae fratrum praedictorum sedium pertinere dicebantur et de quibus annis singulis redditus maldrorum sigilinis ha- buit vel habere debebat, nostro mero approbamus assensu, quantum in nobis est et praesentibus collaudamus, ut debi- tum robur obtineat firmitatis. Datum anno Domiui MCCCXIIII. tertio kal. augusti.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 556, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/a5ee5881-b098-4f6d-9157-f4b34d53c32f/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success