Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 178, S. 173
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 178, S. 173
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Cuonradus Dei gracia Metensis et Spirensis episcopus, imperialis aulf cancellarius, omnibus Christi fideKbus hanc paginam intuen- tibus salutem in vero salutari. Si in divino agro devoti caduca seminamus in spem messis, fructu centuplicato semper mensuram recipere speramus, licet non nostra demus, sed sua reddamus. Huius igitur tam beati fructus spe excitati, omnibus Christi fidelibus, tam presentibus quam futuris no- tum facimus, quod nos ecclesiam in Hagenbach pleno iure tam in iure patronatus. quam in omnibus aliis, que ad ipsam ecclesiam pertinent, dote, decimis, mancipiis, et quidcunque
16*
est, quod ad ipsam ecclesiam spectare dignoscitur, canoni- cis maioris ecclesie Spirensis ad supplementum prebendarnm liberaliter contulimus, ita quod universi proventus, seu red- ditus provenientes quocunque modo ab ipsa ecclesia, cedent ad communes usus canonicorum maioris ecclesie, sic ut ipsi in predictam ecclesiam perpetuum constituent vicarium com- petente et honesta porciorie sibi deputata. Ipsi vero cano- nici festum Agathe et Cecilif ob memoriam nostram et no- strorum predecessorum solempniter celebrabunt. Et ut hec nostre donacionis et tradicionis auctoritas staBilis et incon- vulsa omni evo permaneat, hanc cartam inde conscriptam sigillo nostro iussimus insigniri. Acta sunt hec annb domi- nice incarnacionis MCCXXI. presentibus C. preposito, B. decano, C. scholastico, ceterisque canonicis.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 178, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/aa0e0d10-465f-4bcd-980f-5a4111fc7b4e/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success