Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 469, S. 394
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 469, S. 394
N os iudices, consules et universi cives Spirenses, tam pre- sentibus quam futuris presencium inspectoribus in perpetuum volumus esse notum, quod nos consules et alii universi cives Spirenses una cum nostcis concivibus, monetariis et illis, qui dicuntur husgenoszen, omnibus et sfngulis unanimiter super edificacione domus monete convenimus pariter in hanc formam, quod ipsa domus monete et fundus ipsius monete est et esse debet perpetuo dictorum monetariorum et hus- genoszen, ita quod eadem domo utantur ad eorum commu- nem utilitatem, sicut monetarii et husgenoszen hactenus uti consueverunt. Ad cuius domus edificacionem ipsi monetarii et husgenoszen nobis tantum centum libras hallencium de- derunt et nos de nostra pecunia omnes alias expensas ad edificacionem ipsius domus fecimus sub hac forma et con- dicione, quod quandocunque et quocienscunque consules Spi- renses super ipsam domum ire volunt ad consilium in stupa vel ante stupam, quod id facere possunt et debent sine omni contradictione, prohibicione et impedimento ipsorum mone- tariorum et husgenoszen omnium et singulorum. Nobis vero absentibus ipsi monetarii et husgenoszen eadem domo uti pro communi utilitate possunt prout volunt, sicuti est pre- scriptum. Ut autem predicta omnia et singula a nobis et nostris successoribus et ab ipsis monetariis et husgenoszen et eorum successoribus in perpetuum inviolabihter observen- tur et rata et firma permaneant, duo instrumenta unum te- norem cor.tinencia super premissis confecta nostre civitatis
1289 april i.
sigillo communimus et presentibus litcris confirmamus. Ouo- rum instrumentorum nos consules et universi cives Spirenses unum reservamus et ipsi monetarii et husgenoszen aliud re- servabunt. Datum anno Domini MCCLXXXIX. feria sexta proxima ante palmas.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 469, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/a71a1aae-ea5e-4d75-883f-563b55f6b1f9/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success