Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 532, S. 460
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 532, S. 460


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 532, S. 460
Praepositus totumque capitulum majoris ecclesiae Spirensis, omnibus in perpetuum notum esse volumus, quod cum plures de nostrae canonicis ecclesiae officia a nostro capitulo ha- bentes sub annua pensione, de hiis, qui ad pensionem an- nonae tenentur, sic de communi consensu duximus statuendum, quod iidem usque ad festum beati Martini totam summam suae pensionis de suis officiis debeant persolvisse, alioquin in crastino Martini in poenam neglectae pensionis claustro nostro se praesentabunt, inde ad quatuor septimanas non exituri, nisi debitam annonae ecclesiae nostrae persolverint pensionem. Si vero in claustro in dictis quatuor septimanis debitum non persolverint, officium suum vacans se non du- bitent amisisse. Hii vero officiati, qui ad certum denario- rum numerum tenentur, si in termino, qui hactenus circa eadem -officia consuevit et debuit observari, debitam non persolverint pensionem, octavo ab illo die claustro se prae- sentabunt, poenam praedictam videlicet officiorum suorum privationem se noverint incurrisse. Hoc nihilominus adjicien- tes, quod sive praedicti debitores annonae sive denariorum post elapsum praefatum inclaustrationis terminum sui debi- tum officii non persolverint, sicut praedictum est, ipsorum officia vacabunt, eorundem etiam praebendae nostrae servient ecclesiae in poenam et in omnibus voce capituli carebunt quousque debitum pensionis fuerit persolutum, eo non obstante, si forte memorati nostrae ecclesiae officiati praebendas suas creditoribus obligaverint vel etiam in posterum obligabunt. Haec demum de communi consilio et voluntate inter nos mutua fide duximus subjungenda, quod super poenis prae- missis aliquatenus remittendis nullus fratrum nostrorum per se vel interpositam personam vobis preces porrigat, nec nos preces aliquorum salva fide praestita audebimus exaudire. Scriptum anno dominicae incarnationis MCCXXXIIII. indic- tione septima. Renovatio vero statuti supradicti per nos praepositum, decanum et capitulum supradictos indicto ad
hoc specialiter capitulo, omnium et smgulorum accedente
*
1304 november 13. 451
consensu, facta est anno Domini MCCCIIII. feria sexta post festum beati Martini.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 532, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/a72e4d59-b79b-4ee4-aff8-60316b55fb2b/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success