Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 520, S. 446
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 520, S. 446

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 520, S. 446
N os Albertus Dei gratia Romanorum rex semper augustus. Recognoscimus per praesentes, quod omnia privilegia, liber- tates, si quas religiosi viri Iratres sedium ecclesiae Spirensis a divis nostris praedecessoribus obtinuerunt et habuerunt et habere dignoscuntur, sive in possessionibus et bonis in civitate Spirensi et extra ubicunque sita fuerint, nec non personae eorum sive in exactionibus, precariis, angariis, prae- angariis, quod sint et debeant esse liberi et immunes et sub protectione regum et Romanorum imperatorum speciali, prae- sertim cum dicti fratres regni nostri et divorum regum Roma- norum esse elemosinarii dignoscantur. Quam gratiam ratifi- camus, approbamus et etiam praesentibus confirmamus, reci- pientes dictos fratres in nostram protectionem et defensionem specialem, nolentes, ut ipsi vel aliquis eorum in personis vel rebus eorum a quocunque, cujuscunque status et conditionis existat, in aliquo molestentur. Et si a quocunque eos moles- tari centigerit, regiam non effugiat ultionem. Datum in cas- tris ante Bensheim, anno Domini millesimo trecentesimo primo, octavo kal. augusti, indictione decima quarta, regni nostri anno tertio.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 520, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/d70fcc62-5488-4df3-b0d5-47ca267f962f/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success