Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 668, S. 625
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 668, S. 625

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 668, S. 625
Eberhardus de Randecke decanus, omnibus beneficiatis cu- pimus fore notum, quod ad nos saepius querulose fuit de- monstratum et experientia deducimus, quod retroactis tem- poribus multae negligentiae in divinis officiis peragendis in dicta ecclesia Spirensi et praecipue tempore quadragesimali in Primis legendis et cantandis. Cui negligentiae futuris tem- poribus occurrere cupientes, ordinavimus et inviolabiliter praecipimus observari, ut singulis diebus feriatis, in quibus tres lectiones habentur, inchoando feria secunda proxima post dominicam, qua cantatur in ecclesia „Invocavit" usque ad coenam Domini de censibus per quendam Conradum Keyt- mari ecclesiae Spirensi ad usus praesentiae relictis et le- gatis omnibus praesentibus in lectura Primae, a principio psalmi Deus in nouiine tuo salvum me fac, usque ad finem totius Primae completae et lecturis septem psalmorum et poe- nitentialium, nomine praesentiae cuilibet detur unus hallensis antiquus, secus recipientes indebite recipiunt et ad restitutio- nem tenentur totiens, quotiens eundem hallensem recipiunt et ab eis per officiatos seu distributores praesentiae ut de- bitum recipi poterit. Actum et datum anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo nono, feria quinta ante domini- cam Invocavit.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 668, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/a8567ed8-3519-4b32-9742-5cf4cf087098/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success