Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 568, S. 495
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 568, S. 495
Nos Ludovicus Dei gratia Romanorum rex semper augus- tus. Recognoscimus per praesentes, quod omnia privilegia. libertates, si quas religiosi viri, fratres sedium ecclesiae Spi- rensis, a divis nostris praedecessoribus obtmuerunt et habue- runt et habere dignoscuntur, sive in possessionibus et bonis in civitate Spirensi et extra ubicunque sitae fuerint, nec non personae eorum, sive in exactionibus, precariis, angariis et praeangariis, quod sint et debeant esse liberi et immunes et sub protectione regum et Romanorum imperatorum speciali, praesertim quum dicti fratres regni nostri et divorum regum esse elemosinani dignoscantur, quam gratiam ratificamus, ap- probamus et etiam praesentibus confirmamus, recipientes dic- tos fratres in nostram protectionem et defensionem specialem, nolentes, ut ipsi vel aliquis eorum in personis vel rebus eo- rum a quocunque, cujuscunque conditionis aut status existat, in aliquo molestentur. Et si a quocunque eos molestari con- tigerit, regiam non efiugiat ultionem. Ex superabundanti etiam pietatis nostrae clementia praedictis fratribus hanc gratiam duximus faciendam, quod bic, quem supra curiam suam sitam in villa Mutterstat, quae vulgariter stulbruderhof nuncupatur, locare duxerint, cuicunque etiam idem ex servili conditione pertineat, ab omni steura et petitione ac quolibet genere exactionis quoad personam suam liber sit penitus et exemp- tus et indemnem ipsum conservare volumus per officiatos nostros et imperii praesentes quoslibet et futuros. In cujus rei testimonium has literas conscribi et nostrae majestatis sigillo jussimus cummuniri. Datae in Heidelberg, tertio idus maji, anno Domini MCCCXVII. regni vero nostri anno tertio.
486 1317 juni 7.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 568, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/d9d06904-d4c4-446c-ad09-82181ac735f2/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success