Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 154, S. 155
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 154, S. 155
Otto quartus Dei gracia Romanorum imperator et semper augustus. Ea que ad commodum fidelium nostrorum racio- nabiliter in nostra geruntur presencia, ne processu temporis a memoria hominum elabi possint, vel in ambiguum deduci, ad maiorem cautelam scripte amminiculo dignum duximus perpetuare. Quapropter universis imperii fidelibus, tam pre- sentis evi quam futuri notum facimus, quod accedens ad presenciam nostram fidelis noster, Cuonradus comes de Zolre, qui et burggravius de Nuorenberg, coram nobis et multis imperii nobilibus atque ministerialibus constitutus, totum et integrum feudum illud, quod ab ipso tenuit Cuonradus de Rietperg, et quod idem comes de Zolre et burggravius de Nuorenberg ab ecclesia Spirensi habebat, in manus dilecti familiaris nostri Cuonradi, eiusdem ecclesie episcopi, impe- rialis aule cancellarii libere resignavit et illud ecclesie Spi- rensi, sibique et omnibus eius in pei petuum successoribus dimisit absolutum. Ut autem cadem coram nobis resignacio legitime admodum et racionabiliter facta stabilis semper et firma perseveret, et ne idem comes, nec alia aliqua persona ecclesie Spirensi super hiis ullo unquam in tempore movere possit questionem, hanc idem paginam conscriptam sigillo nostro iussimus communiri. Huius itaque rei testes sunt, co- mes Fridericus de Linningen, comes Gerhardus de Dietis, comes Fridericus de Saraponte, marchio Fridericus de Ba- din, Rudolfus de Kiselowe, Waltherus pincerna de Schipphen, Cuonradus frater eius, Embrico de Lapide, Heinricus de
Rcroling'5 Urkundcnbucfa. 10
146 1210 augnst 29.
Cropfisberg, et alii quam plures. Datum actumque apud sanctum Salvatorem in monte Amiato, anno dominice incar- nacionis MCCX. HII. kal. septembris, indictione XIII.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 154, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/aec5c87b-5313-45c5-9e4b-4cd2cbd38473/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success