Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 372, S. 306
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 372, S. 306


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 372, S. 306
Iiudewicus Dei gracia comes palatinus Reni, dux Bavarie. universis Christi fidelibus presentibus et futuris salutem in omnium salvatore. Ouia diuturnitas temporis oblivionem in- gerit rebus gestis, ne facta hominum dubietate vel varietate aliqua infirmentur, necesse est ad memoriam rerum gestarum obtinendam scripture testimonium adhiberi. Tenore igitur presencium patere volumus universis et futuris, quod nos ob reverenciam gloriosissime virginis Dei genitricis Marie, nec non supplicem et instantem peticionem venerabilis abbatis et conventus de Hemmenrode passagium nostrum in Altrupe, quod vulgo wat nuncupatur, in perpetuum de nostra libera- litatis gracia duximus remittendum, includentes a dicto loco AUrupe usque ad oppidum nostrum Mannheim, nullum de
1262 november 4. 297
cetero nos passagium habituros, Iiqc tamen excepto, quod nobis cum omni nostro comitatu ubicunque voluerimus liceat Renum libere pertransire. Ut igitur predicta per nos et posteros nostros illibata et inconvulsa permaneant, ad maio- rem roboris firmitatem presens scriptum sigillis nostro et di- lectorum Gdelium nostrorum virorum nobilium, llermanni de llurenheim, Linzmanni de Labir, Philippi de Heinvels et Ulrici de Camerberch, qui eciam huic interfuerunt negocio, providimus muniendum. Actum et datum Heidelberg, anno dominice incarnacionis millesimo ducentesimo sexagesimo se- cundo, pridie nonas novembris, indictione sexta.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 372, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/b3ae503f-d15f-43b7-b9d3-11567546076e/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success