Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 334, S. 277
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 334, S. 277


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 334, S. 277
(Jniversis presentes literas inspecturis Heinricus Dei gracia Spirensis electus, imperialis aule cancellanus, salutem et eterne beatitudinis incrementum. Literas serenissimi domini nostri Wilhelmi regis Romanorum illustris recepimus sub hac forma: Wilhelmus Dei gracia Romanorum rex semper au- gustus, universis imperii fidelibus presentem paginam inspec- turis graciam suam et omne bonum. Ad utriusque vite feli- citatem nobis prodesse nequaquam ambigimus, si loca divino cultui mancipata curaverimus ampliare et eorum commodo pie intenderimus cum effectu. Hinc est, quod nos venera- bili Heinrico Spirensi electo, dilecto principi et cancellario nostro tribuentes plenariam tenore presencium potestatem, quicquid super ecclesia de Altdrupphen, ad nostram et im- perii collacionem spectante, ad utilitatem et profectum abba- tis et conventus monasterii de Hemmenrode, Cisterciensis ordinis, dilectorum fidelium nostrorum duxerit ordinandum, ratum habere promittimus atque firmum, ita tamen quod ip- sius ecclesie rectore cedente voluntarie vel eciam decedente dicta ecclesia, ut dictum est, ad ipsorum utilitatem legitime
1256 ianuar 18.
devolvatur. In cuius rei testimoirium presentes Hteras exinde conscribi fecimus et sigillo maiestatis nostre muniri. Datum Geilenhusen, XV. kal. aprilis, indictioue XHI. Attendentes itaque, quod religiosorum commodis et profectibus ex oflicii nostri debito tenemur pre ceteris intendere toto posse auctori- tate literarum huiusmodi atque nostra dictam ecclesiam nostre diocesis, quam quondam rector eiusdem ecclesie libere re- signavit, liberaliter conferinrus cum ipsius iure patronatus monasterio de Hemmenrode, Treverensis diocesis, applican- dam abbatis et conventus ibidem Domino famulancium usibus et perpetuo possidendam, ita tameo, quod ius diocesani et archidiaconi loci, nec non et apostolice sedis legatorum maneat in omnibus semper salvum et quod ipsa ecclesia de- bitis non fraudetur obsequiis et consuetis. In cuius facti evidenciam pleniorem fieri fecimus presens scriptum et nostri sigitli munimine roborari. Actunv anno Domini MCCLVI. XV. kal. febraarii.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 334, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/b4530e31-0eee-4de9-b590-d78793a401c1/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success