Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 663, S. 617
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 663, S. 617


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 663, S. 617
Officialis Domini praepositi Spirensis. Ad universorum tam praesentium, quam futurorum notitiam deducimus publice per haec scripta, quod nos praebendam perpetui vicarii ecclesiae parochialis in Durenkeim, archidiacoriatus dicti domini nostri praepositi, religiosis et venerabilibus in Christo dominis, ab- bati et conventui monasterii Schonaugiensis, ordinis Cister- ciensis, Wormatiensis dioecesis ac eorum monasterio noviter incorporatae, perpetuo vicario ibidem et celebranti et curam animarum dictae ecclesiae ac regimen ab archidiacono seu praeposito ecclesiae Spirensis praedictae, qui pro tempore fuerit, recipienti, canonica tamen institutione ab eodem archi- diacono ad ipsam vicariam per eundem vicarium petita et obtenta, debita cogitatione et consideratione proventuum et obventionum caeterorumque ejusdem ecclesiae parochialis in Durenkeim nimirum praehabitis, taxavimus et ordinavimus, fecimus et sufficientem esse decernimus in hunc modum. Quod de omnibus et singulis fructibus, redditibus et obven- tionibus caeterisque juribus universis a tempore donationis. unionis, incorporationis dictae ecclesiae parochialis dictis re- ligiosis et monasterio eorum praedicto fructibus ad eos spec- tantibus seu quocunque modo provenientibus peipetuus vi- carius in Durenkeim pro tempore existens nichil plus pro praebenda sua habebit, quam oblationes ecclesiae praedictae, minutam decimam dicti loci Durenckeim integralem cum cen- sibus anniversariorum, juribus et oblationibus universis ab omnibus et singulis vicario ab archidiacono loci ibidem in- stituto et quibuscuuque Christi fidelibus ofterendis, legandis ab antiquo et legatis, nec non tertiam partem et decimam vini seu crementi trium jugerum vinearum, quos, quas et quae vicarius temporalis ihidem hucusque habuit, tenuit et percepit. Item censum annuum ct perpetuum quiuque libra
608 1356 februar 6.
rum hallensium de omnibus bonis, juribus et proventibus dic- tis religiosis praetextu donationis, unionis seu incorporationis ecclesiae parochialis praedictae factis, unitis et incorpora- tis vicario perpetuo pro tempore existenti singulis anuis in festo beati Martini ibidem in omnem eventum dandum et persolvendum, hoc tamen salvo, quod idem vicarius perpe- tuus in Durenckeim pro tempore existens cathedraticum, sy- nodale et alia episcopalia et archidiaconalia jura, quae ab antiquo de jure vel consuetudine episcopo vel archidiacono loci aut legatis quibuslibet solvi ab olim per rectorem eccle- siae parochialis praedictae ante ineorporationem solebant aut exhiberi, nec non decano et capitulo rurali ibidem, vi- delicet decanatus in Hasselach, cum ipsam vacare contigerit, vocationem seu procurationem competentem solvere et ex- hibere teneatur, in hoc ipsam vicariam quoad praemissa per- petuo onerantes. In quorum omnium testimooium sigdla nostra officialis una cum venerabilis praepositi, domini Jo- hannis abbatis, Schonaugensis monasterii praedicti et sui conventus ibidem sigillis appensis praesemibus duximus ap- pendendum. Nos quoque Joannes abbas et conventus mo- nasterii Schonaugensis saepedicti in testimonium praemisso- rum piofitemur sigilla nostra una cum sigillo honorabilis viri, domini officialis praedicti apposito huic scripto appen- disse. Anno Domini MCCCLVI. sabbato post festum purifi- cationis beatae Mariae virginis gloriosae.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 663, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/ae0f56e8-f768-4508-933f-880ddaf9e23f/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success