Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 346, S. 286
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 346, S. 286


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 346, S. 286
Dei gracia Spirensis electus, imperialis aule cancella- rius, universis Christi tidelibus ad quos presens litera per- venerit, salutem in auctore salutis. Cum inter opera miseri- cordie elemosina locum obtineat principaliter et Dominus dicit in evangelio, quod uni ex minimis meis fecistis michi fecistis, necessitati pauperum Christi est modis omnibus suc- currendum. Quum igitur fratres sedium apud ecclesiam Spi- rensem degentes circum elemosinam sibi deputatam magnam immo maximam penuriam paciantur et egestatem, nos com- municato prudentum et bonorum consilio statuimus pia et provida deliberacione indulgentes, quod vacante deinceps aliqua prebendarum dictarum fratribus aut sororibus attinen- cium cedat anno primo ad augmentum elemosine memorate. Et si is cui vacans prebenda fuerit assignata redditus eius- dem ad unum annum redimere voluerit, secundum provisoris eorundum fratrum, qui pro tempore fuerit, redimet estima- cionem. Statuimus eciam, quod si quis ipsorum aut succes- sorum suorum decesserit sine liberis aut uxore, res sue mo- biles et immobiles cedant sine qualibet contradictione in subsidium elemosine prelibate. Si vero reliquerit uxorem et liberos et si eadem cum alio contrahere voluerit, medieta- tem rerum predictarum tantum percipiet, alia medietate elemosine permanente. Quodsi contrahere noluerit ipsa et eius liberi ex dicto fratre concepti usque ad tempus vite sue dictarum rerum integra percepcione gaudebunt. Insuper si is, qui relicta uxore et liberis decesserit, res tantum habet
1256 ianuar. 277
mobiles. similiter earnndem rerum hahehit medietatem, reli- qua medietate elemosine reservata. Si quis eciam fratrum seu sororum res suas mobiles aut immohiles fraudolenter et dolose alienare presumpserit, ipsum prebenda sua sine spe restitucionis mandamus privari et penam sustinebit excom- municacionis, quam ex nunc ferimus in contradictores et re- belles, mandantes eandem penam per iudices a nobis dele- gatos Spirenses, qui pro tempore fuerint, mandari fideliter execucioni. Preterea fratrum provisor, qui pro tempore fuerit, ab eo cui prebendam assignare voluerit corporale iuramentum super singulis, »]ue prenotata sunt, exigit ob- servandis. Ut igitur hoc salubre et utile statutum ab om- nibus fratrum provisoribus et a cunctis aliis inviolabiliter observetur et robur obtineat lirmitatis, presens scriptum nos- tro, capituli, iudicum Spirensium et Wernheri decani Spiren- sis nunc provisoris eorundum fratrum sigillis in nomine pa- tris et filii et spiritus sancti volmnus communiri. Datum anno Domini MCCLVIII. mense ianuario.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 346, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/b4c10798-fdee-4d96-9b7f-a619add0ce28/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success