Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 391, S. 322
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 391, S. 322
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 391, S. 322
Conradus secundus Dei gracia Iherusalem et Sicilie rex et dux Suevie, omnibus presentes literas inspecturis salutem cum noticia subscriptorum. Quoniam hanc legem sibi posuit nobilitas, ut cum sponte tribuit se debere existimet et nisi in beneficiis creverit se nil prestitisse putet, inperfectum enim donum videtur, si sine adiectione relinquatur. Reco- lentes igitur gloriosissimorum progenitorum nostrorum largi- tatem et clemenciam, quam erga subiectos et fideles suos semper habuerant, maxime autem erga ecclesiam Spirensem, nec immerito, cum illic ipsorum plerumque corpora in Do- mino requiescant, quam toto studio extulerunt, nimirum quia et felicis recordacionis divus augustus dominus Fr. Romano- rum imperator, avus noster, ecclesiam in Ezzelingin eidem ecclesie Spirensi pleno iure sponte et libere conferendo in-
1267 marz 31. 313
tendebat, ipsam immunem ab omnibus exactionibus conser- vare, ipsorum eciam vestigia pie et feliciter immitari volen- tes ac addicere cupientes presentibus declaramus, quod nos ob dilectionem, quam circam ipsam ecclesiam Spirensem habe- mus et eciam specialiter dilecti ac familiaris nostri Ottonis, venerabilis prepositi ecclesie sancti Widonis Spirensis pre- cum interventu, qui propter sue fidei et devocionis merita se nobis gratum reddidit et acceptum, damus hanc eidem ecclesie Spirensi presentibus libertatem, ut de redditibus ec- clesie predicte in Ezzelingin, capitulo ipsius ecclesie Spi- rensis pertinentibus in vino, frumento seu aliis rebus eidem ecclesie attinentibus, nulla apud Ezzelingin exactio, que vul- gariter ungelt dicitur, aliquatenus requiratur, nec ipsi, si exactum quid fuerit, solvere teneantur. Nulli ergo omnino Iiceat hanc nostre concessionis paginam infringere aut ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare pre- sumpserit, indignacionem nostram se noverit incursurum. In huius autem donacionis et declaracionis nostre testimonium presentes literas eisdem damus sigilli nostri robore commu- nitas. Actum et datum in Ezzelingin, reverendo domino Eberhardo Dei gracia Constanciensi episcopo et Lud. avun- culo nostro palatino Reni et duce Bavarie presentibus, II. kal. aprilis, anno Domini MCCLXVII. indictione X.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 391, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/bdf6186b-878e-44c7-8def-88edd328435b/charter>, accessed at 2025-01-09+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success