Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 177, S. 173
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 177, S. 173

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 177, S. 173
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Cuonradus Dei gracia Metensis et Spirensis episcopus, imperialis aule cancellarius, omnibus Christi fidelibus hanc paginam intucn- tibus salutem in vero satutari. Si in vinea Dei omnipoten- tis hora licet undecima vocati, digne laboravimus divina preveniente gracia pares effici speramus hiis, qui portave- runt pondus diei et estus. Quapropter omnium Christi fide- lium tam presencium, quam futurorum noscat universitas, quod ad honorem Dei, beateque virginis Marie, et omnium sanctorum pro remedio anime nostre de censibus nostris in Bruchsel, qui in festo Martini quolibet anno persolvuntur, quinque libras Spirenses canonicis maioris ecclesie Spiren- sis liberaliter contulimus, eo videlicet tenore, ut in festo Marie Magdalene, Afre, Margarethe, Lucie, Catharine sol- lempniter celebrent et in quolibet festo predictarum viginti solidi inter fratres dividantur. Ut autem hec donacio firma et inconvulsa permaneat, presens scriptum sigillo nostro iussimus insigniri. Acta sunt bec anno dominice incarna- cionis MCCXXI. presentibus C. proposito, B. decano, C . scolastico, ceterisque canonicis.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 177, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/fd97cf47-7c03-4af5-a694-4b3e21323f35/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success