Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 159, S. 159
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 159, S. 159
St. Avold, 1215 aug. 22. H einricus Dei gracia dux Brabancie, universis presentem paginam inspecturis salutem et omne bonum. Ex serenissimi domini nostri Friderici Romanorum regis semper augusti et regis Sicili? et dilectorum dominorum nostrorum pariter et amicorum Th.. Trevirensis archiepiscopi et C. Metensis et Spirensis episcopi et imperialis aule cancellarii et ex mul- torum aliorum veredica relacione intelleximus, quod ea die, quo corpus dilectissimi domini nostri Ph.. Romanorum regis gloriosi in Spirensi ecclesia sepultum fuit, iam dictus domi
150 1215 august 22.
i
ihjs Doster, F.. illustris Romanorum rex augustus et rex Sicilie, pro salute et remedio anime ipsius patrui sui incliti regis Ph. ecclesiam in Esselingen cum omni iure suo et om- nibus possessiooibus et tenenciis suis ipso quoque iure pa- tronatus, multis principibus, comitibus, baronibus, ministeria- libus astantibus, maiori ecclesie sancte Marie in Spira con- tulit, ita ut ipsam ecclesiam in Esselingen deserviat in perpetuum canonicis Spirensis ecclesie et omnes proventus iam dicte ecclesie tam in possessionibus suis, quam in de- cimis, nec non oblacionibus et quibuscunque aliis proven- tibus de cetero cedant ad usus ipsorum canouicorum. Ei, quia filia prefati domini nostri Ph.. regis filio nostro ma- trimonialiter est coniuncta, ut ista donacio domini nostri F. Romanorum regis et regis Sicilie licet in se sufficiens sit, maiori niti iudicatur auctoritate, nos pro iam dicta puella, quam sicut veram sponsam filii nostri apud nos habemus, huic donacioni hberum et voluntarium consensum adhibemus et quidque iuris iam dicta domicella sponsa filii nostri in iam dicta ecclesia in Esselingen habere videbatur, racione pa- terne successionis nos pro ipsa puella et pro filio nostro sponso ipsius, damus libere et absolute ecclesie sancte Ma- rie in Spira sicut a serenissimo domino nostro F.. Roma- norum rege augusto et rege Sicilie factum esse cognovimus. Et ne de boc questio possit oriri vel aliqua dubitacio, pre- sentem inde cartam conscribi iussimus et sigillo nostro mu- niri. Datum apud sanctum Naborem anno dominice incarna- cionis MCCXV. XI. kal. septembris, indictione III.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 159, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/be7e039b-691e-494d-8b07-070547924740/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success