Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 73, S. 92
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 73, S. 92



Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 73, S. 92
Notum sit omnibus tam future quam presentis temporis Christi fidelibus, quomodo quidam ingenuus homo nomine Herimannus, in quodam suo allodio Herdi nuncupato, pro sue suonunque anime remedio monasterium construxit, illudque diversis suis j)rediis quam devotissime dotavit. Eadem autem predia in subnotatis villis sita sunt, videlicet Herthi, Cohart, Otmeres- heim, Bellenheim, Karlabach, Rietburi, Cnodelingun, dimidia pars thelonei (in) Ouestat, Hoanstat, Tettenheim. Ouicquid igitur predii in prescriptis villis supradictus Herimannus ha- buit, totum Deo et sancte Marie ceterisque sanctis, quorum patrocinia in prenominato habentur monasterio, cum utrius- que sexus mancipiis, agris, vineis, decimis, molendinis, aquis
1103 febrnar 9. 83
aquarumque decursibus, piscacionibus, paseuis, silvis, cultis et incultis, exitibus et rcditibus, et cum omnibns utilitatibus ad predictum predium pertinentibus, in proprium delegavit, ea videlicet racione, ut frafres Deo ibidem servientes hiis omnibus ad suam prebendam libere utantur. De familia au- tem quosdam suos ministeriales Herthi excepit. quos inter suos heredes divisit, videlicet Erkenbertum, qui ibidem duas proprias areas et unum proprium mansum cum communi et silve et pascuorum utilitate lihere possedit, Uodalricum quo- que, qui de hoc, quod prius in beneficio, nunc autem in he- reditario iure habet, lIIl. denarios reddere debet. Preterea Marcwardtim, Rappodonem. Othardum, Dragebodonem, Er- phonem, Richolfum, Ansclmum, qui singuli de hoc, quod prius in beneficio nunc autem in hereditate possident, duos nummos persolvent. Timens autem iilem Herimannus, ne forte divinum servicium in predicto monasterio, si suorum heredum iuri perveniret, destrueretur, ex consilio et peticione domni fleinrici tercii imperatoris et domini lohannis Spirensis epi- scopi, idem monasterium cum predietis prediis ad altare sancte Marie in proprium tradidit. Ea videlicet racione, ut prela- tus eiusdem monasterii curam a Spirensi episcopo accipiat, et ipse episcopus locum illum ab omni infestacione defendat et predicta predia ad nullos alios usus, nisi ad prebendam fratrnm Deo ibidem serviencium et ad utilitatem monasterii pervenire permittat. Constituit autem, ut idem monasterium Bullum alium advocatum, nisi eum qui principalis Spirensis ecclesie esset advocatus haberef, et ille nullum sibi exacto- rem substitueret, sed ipse bis in hieme, et semel in estate, ' et non sepius, nisi vocatus, illuc placitaturus veniret, et quan- tum illi qui cum placitacione componerent persolverent, non in arbitrio advocati, sed in disposicione illius qui prelatus ecclesie esset, consisteret, ipseque duas inde partes, terciam advocatus acciperet. Determirtavit quoque, ut ei prelatus monasterii bis in hieme cum illuc ad placitum veniret, unum porcum et hamam vini et malderum panis et quatuor avene ad servicium daret, in estate eciam tantum de pane et vino, et duas oves et duo maldera avene, et ad singula servicia quinque gallinas. Constituit eciam, ut si quis eum illuc pro sua re vocaret, ipse ei ibi ministraret. Hanc quoque legem familie dedit, ut neque hospiciorum vexacione, neque peti- cionum exactione ullo modo advocato serviat. Dominus vero lohannes, Spirensis episcopus, tantam eiusdem Herimanni erga
1103 febraar 9.
Deum devocionem videns, hoc privilegio locum illum hono- ravit, ut nullus ei decanus, nullus ei presit chorepiscopus, sed prelatus monasterii omnia, que ad divinam legem spec- tant, cum illo presbitero canonice decernat, qui parochianam ecclesiam ab ipso habet, quam idem Herimannus prius con- struxerat et dotaverat, donans ei VIII. mansus in Eueri et Herthi, et terciam partem decime de novali, et decimam et nonam partem de salico agro et de antiqua vinea, et duo iugera vinee Hoanstat. Huic autem tradicioni presentes in- terfuerunt ipse domnus Heinricus tercius imperator, Iohan- nes Spirensis episcopus, Albewinus Merseburgensis episco- pus, Gisilbertus decanus, custos Gebehardus, Patricius scho- lasticus, Burchardus, Uodalricus, Eberhardus, Engelfridus, Hezelinus, Arnoldus, Folcnandus, Hugo, Heinricus, Bruno, Ruodolfus, Wolfgangus, Uodalricus, Markwardus, Walthe- rus, Deuno, Sigefridus, Zeizolfus, Deimarus, Giselbertus et ceteri canonici. Ingenui eciam Heinrich advocatus, Eberhart, Werenhart, Uodalrich, Sigehart, Adelbreht, Landolt, Mane- golt, Heinrich, Oger, Adelbreht, Erkenbreht, Hartmant, Wol- feram, Arnolt, Adelwin, et alii quam plures. Ministeriales eciam Heinrich, Anshelm, Deideric, Hitto, Cuono, Adelbreht, Sigefrit et alii quam plurimi. Ad harum autem rerum om- nium confirmacionem et corroboracionem presentem cartam scribi et sui sigilli impressione dominus Iohannes Spirensis episcopus insigniri precepit. Acta Spire, V. idus februarii, anno dominice incarnacionis MCIII. indictione XI. anno epi- scopatus Iohannis episcopi XII. ad laudem et honorem Do- mini nostri Ihesu Christi.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 73, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/d05da04e-bcc9-4f5d-90b4-29be4d61ad76/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success