Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 212, S. 194
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 212, S. 194
{§. decanus, totumque capitulum maioris ecclesie Spirensis in perpetuum. Quesierunt a nobis officiati nostri, hii vide- licet, qui grariaria nostra in commisso habent, ministrantes nobis de die in diem panem nostrum, que ministracio vul- gariter dagewan dicitur, utrum deberent alicui ex nobis vo- lenti prebendam suam pro sue voluntatis arbitrio suspensam apud ipsos servare, quanto tempore ipse vellet custodire et inde reddere racionem. Nos vero ad hanc inquisicionem illorum iuxta antiquatam ecclesie nostre consuetudinem servando ita duximus respondere, quod idem officiati nostri non tenentur de iure alicui ex nobis preberidam suam ex suo arbitrk) suspen- denti custodire aut servare, vel inde racionem reddere nisi tantum de octava die in octavam, hoc est de sexta feria in sextam, ima in alteram, in qua die iuxta consuetudinem nostram et prebendas suas resumere volentes resumunt et volentes suspendere suspendunt. Si vero contigerit aliquem ex nobis pro suo merito a nostro decano et capitulo suspendi iliius prebenda apud officiatos predictos diligenter servabi- tur, quia decani et capituli est, quod tunc de prebenda pro- venerit, ab ipsis officiatis est reddenda racio de eadem. Acta sunt hec anno dominice incarnacionis M{CCXXVIIII. indictione II. Ut autem hec rata et inconvulsa a nobis et a successoribus nostris observentur, presentem paginam inde conscriptam si- gillo ecclesie nostre de communi consensu tocius capituli nostri fecimus communiri.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 212, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/d7cc1fb9-3f5e-4b97-828e-cb7172bf7289/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success