Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 117, S. 130
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 117, S. 130

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 117, S. 130
1180.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Heinricus maior Spirensis ecclesie prepositus prospiciens saluti anime mef, lego curiam meam cum domibus suis prepositure maiori, ut post obitum meum quicunque sit maior prepositus ean- dem a capitulo recipiat, ea racione, ut singulis annis in die anniversarii mei fratribus det amam vini melioris, quam in ci- vitate inveniri poterit et cuilibet fratri panem, qui dicitur vo- cancia. Quod si ipse prepositus bis vel ter commonitus hec dare neglexerit, redeat eadem curia cum integro iure in potestatem capituli, ut fratres ordinent de ea ad utilitatem ecclesie quidquid eis placuerit. Cum autem vacaverit pre- positura ex parte capituli disponatur quis medio tempore ma- neat in curia et ei provideat, ne edificia labantur et ne pre- fatus census aliqua occasione in anniversario fratribus minuetur. Horum autem omnium ordinacionem et specialem provisionem, decano et magistro scholarum quicunque fuerint in animas eorum committo. Huius vero testamenti mutandi facultatem si hoc placuerit mihi reservo. Acta sunt hec anno incar- nacionis dominice MCLXXX. Ego Ulricus episcopus sub- scriptione et signo sigilli nostri hanc cartam confirmo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 117, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/dc8e43a6-b30a-482c-b739-1ff5565bc585/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success