Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 64, S. 74
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 64, S. 74


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 64, S. 74
In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus divina favente clemencia fiomanorum imperator augustus. Si in do- minico agro devoti caduca seminamus, in tempore messis fructu centuplicato semper mansura recipere speramus, licet non nostra Deo demus, sed sua reddimus. Huius igitur tam beati fructus spe excitati, omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notificamus, qnaliter nos propter Deum, per quem in omnibus divites facti sumus, et honore imperiali sublimamur, ad altare genitricis sue, quod est Spire, instinctu et peticione dilecte contectalis nostre Berthe impe- ratricis auguste, atque filii nostri Cuonradi regis, nec noff Ruodegeri cognomine Huozmanni eiusdem ecclesie antistitis, tam animabus parentum nostrorum, pie memorie Heinrici im- peratoris et Agnetis imperatricis, quam nostri superstitum saluti coram Deo providentes, abbaciam nomine Hornbach in pago Blisengowe in comitatu Godefridi sitam, cum omnibus suis appendiciis, id est areis, edificiis, utriusque sexus man- cipiis, ecclesiis, decimacionibus, villis, agris, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, compascuis^ silvis, molis, molendinis,
65
.aquis aquarumve decursibus, venacionibus, piscacionibus, exi- tibus et reditibus, viis et inviis, quesitis et inquirendis, et cum omni utilitate, que ullo modo inde poterit provenire, in pro- prium tradidimus. Ea videlicet racione, ut prefatus episcopus successoresque illius de supradicta abbacia liberam deinceps potestatem babeant, obtinendi, commutandi, precariandi, vel quicquid illis ad usum ecclesie collibuerit inde faciendi. Ab- usum illum non concedimus, ut bona ecclesie dividat inter milites suos. Et ut hec nostre auctoritatis tradicio stabilis et inconvulsa omni succedentis temporis evo permaneat, hanc cartam inde conscriptam proprie manus imposicione confir- mantes, sigilli nostri impressione iussimus insigniri. Signum domni Heinrici tercii Romanorum imperatoris augusti -J•. Heri- mannus cancellarius vice Wezelonis archicanceliarii recog-
novi. Data anno dominice incarnacionis MLXXXVII.
indictione X. anno autem domni Heinrici tercii Romanorum imperatoris augusti,regni vero XXXIII.imperii vero IIII. Actum feliciter in Dei nomine amen.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 64, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/dd6dae4e-ea7d-4493-be59-c7bc33b410af/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success