Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 495, S. 416
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 495, S. 416



Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 495, S. 416
N os Fridericus Dei gracia Spirensis episcopus. Serie pre- sencium recognoscimus et publice profitemur, quod nos ven- didimus universas piscarias et aquas piscacionum apud civi- tatem Spirensem et apud Renum ibidem ad nos spectantes, sive certis nominibus sint distincte, sive non, . . decano et capitulo ecclesie nostre Spirensis sub omni condicione, qua vendidimus eis villam Eschelbrunnen et pro eodem precio, quo villa ad nos per huiusmodi vendicionem libere reverti- tur, salva tamen nobis medietate piscium in piscariis ante- dictis. Universa eciam theolonea nostra civitatis eiusdem, sive intra muros, sive extra, infra marcham civitatis, eidem nostre ecclesie obligamus et ipsa theolonea tali condicioni supponimus, quod nulli ea in antea donare, vendere seu lo- care possimus, nec aliquis ea a nobis vel quocunque succes- sore nostro conducere valeat cum effectu, nisi conductor suf- ficienter caverit decano vel eius vices gerenti, qui illam cau- cionem nomine capituli recipiet, assumptis secum ad hoc duo- bus de capitulo, quibus conductor cum caucione predicta pro- mittet solvere servicia, que ecclesiis a nobis episcopo vel
1294 marz 17.
successore nostro debentur statutis temporibus hactenus ob- servatis et si non solverit aliquo temporum predictorum, ad hoc per censuram ecclesiasticam, nulla alia monicione pre- missa, compelletur, sive compellentur, si plures fuerint con- ductores, salva nihilominus caucione prenatata et insuper cessabitur contra nos a sollempnitatibus divinorum in eccle- siis Spirensibus, sicut alias est hactenus observatum. Statui- mus eciam ad succurrendum periculis maioris et sancti Wi- donis ecclesiarum et ad consulendum necessitatibus earun- dem, quod in villis nostris Hagenbach et Ditesheim ac ter- minis earundem de cetero nulle fiant vindemie, nisi certis bannis ad hoc prius statutis et ordinatis, presentihus nunciis sive collectoribus decimarum predictarum sub certa pena ad minus unius libre hallencium, que partim nobis et reliqua pars universitati ville cedet nec remitti poterit sine nuncio seu nunciis predictis, nec eciam licencia intra bannum vin- demiarum dari vel permitti debet, nisi de consensu et vo- luntate nunciorum predictorum. Et si quis in penam com- miserit, iudex ville, qui nomine nostro prefuerit, pignus com- mittentis capiet et illa die assignabit et nihilominus ipsum statim a vindemiis expellet, alioquin idem iudex tantundem in penaui solvet. Nomine eciam nostro et ecclesiarum pre- dictarum tria dola in bannis decimarum vini in Ditesheim constituentur in locis, que plus apta nunciis videbuntur, unum per nos, secundum per ecclesiam nostram Spirensem et ter- cium per ecclesiam sancti Widonis, in que universa vina decimarum colligentur et ab illis eadem die equalibus por- cionibus dividentur. Quf omnia et singula irrevocabiliter observanda promittimus sub stabilitate nostre fidei, quam ec- clesie nostre predicte debemus inviolabiliter observare, pre- cium eciam prescriptum recognoscimus nos integre rece- pisse et in usus nostre ecclesie convertisse. In cuius rei tes- timonium sigillum nostrum una cum sigillo capituli ecclesie nostre prefate presentibus est appensum. Nos . . decanus et capituluni ecclesie. Spirensis in huiusmodi ordinacione tam do- mini nostri episcopi, quam eciam ecclesie nostre utilitatem cog- noscentes, in predictam ordinacionem una cum dominonostro consensinuis et consentimus et in signum nostri consensus sigillum capituli nostri predicti duximus presentibus appenden- dum. Actum et datum anno Domini MCCXCIIII. feria quarta post rloniinicam, qua cantatur Reminiscere.
1294 mai 10.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 495, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/7d9fe9f4-9115-43e7-b811-d649eda0814a/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success