Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 468, S. 393
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 468, S. 393


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 468, S. 393
Universis cupimus constare per presentes, quod coram nobis officiali domini prepositi Spirensis constituta Heidruna, vidua Spirensis, soror Gocemanni, octo uncie hallencium, que sibi debeantur de domo et area, sitis apud murum capelle sancti Bartholomei, pro annuo censu hiis terminis, in festo pen- thecostes quatuor uncie, residue vero quatuor uncie in festo sancti Martini, ad servicium pauperum novi hospitalis pro remedio anime sue perpetue legavit, ordinavit et deputavit, hac adiecta condicione, quod Heid. predictis octo unciis uti
384 1*87 mai 5.
frui debet quoad vixerit pro suo libitrio voluntalis, post mortem vero ipsius Heid. predicti census in servicium hospitalis, ut est pretactum, simpliciter cedent et in totum contradictione qua^ libet circumscripta. Adiectum est eciam, quod post mortem ipsius Heid. procurator hospitalis predicti, qui tunc pro tem- pore fuerit, duobus sacerdotibus, videlicet sancti Georgii et dicti hospitalis, cuilibet eorum unam simulam valentem de- narium Spirensem in antriversario ipsius Heid. et pro reme- dio anime sue de predictis censibus administrare debebit. In cuius rei testimonium sigillum nostri iudicii presentibus est appensum. Actum et datum anno Domini MCCLXXXVII. feria secunda post dominicam, qua cantatur Cantate.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 468, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/e0277f02-0653-497c-942e-4e3e1e67030a/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success